Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Et non solum haec proficiunt ad causam supra dictam, \'quoniam Samuhel non fuit de filiis Aaron, sed et illud quod dicit mater eius ad dominum: quia si mihi, inquit, dederis filium, commodo eum domino omnibus diebus uitae suae. non hoc diceret, si esset natus sacerdos — oportebat enim illum seruire altari —, sed quia Leuita erat et adhuc lex Leuitis non erat posita, sed unus quisque pro uoluntate sua agebat, ita ut oberrantes inlicita praesumerent. Ionatham enim filius filii Moysi, cum inter Leuitas deputatus esset, sacerdotium agere praesumpsit tribui Dan. ac per hoc legimus in libro Iudicum, quia unus quisque, inquit, placita sibi faciebat, eo quod non esset rex in Israhel. idcirco [*]( 1 cf. I Par. 24, 3 seqq. 17 I Reg. 1, 11 22 cf. Iudd. 18, 30 25 Iadd. 17, 6 ) [*](ief.P) [*]( ? baioli CNX 9 po*i oblationes lavuna in P usque ad qu#eet. 101 (p. 1$8. 14) 11 cytfeirazaimum C ut om. X bii MCX 13 et otuiml cito CUUl C 14 curam] cirem (corr.) M 15 baet prefieiNlt M 17 ad domiamn] ad deum (om. add. s. I.) M quia (m ras.) M 18 quomodo C (t-orr. comodo), X 20 altarii C 22 iosAtbam C ionatha M ioaatha NX 23 leuitia (eorr.) N 24 tribubi C tribu NX Dan om. NX )

90
uouit Anna dicens: commodo eum domino, ne cum ceteris oberraret.

Et ut plenius quaestio discuti possit, etiam illud tractemus, quod dictum est de Helcana, quia ueniebat ei diebus in dies offerre munera sua et decimas. quo modo decimas offerebat, qui nihil possidebat? Leuitae enim non acceperunt agros, quia de decimis, quae a plebe dabantur, uictum quaerebant. sed potest fieri et sic datur intellegi. quia potuit habere possessionem uxoris suae aut emptam, quia de aliis tribubus accipiebant uxores non solum hi, sed et ceteri, ita ut et sacerdotes acciperent sibi de aliis tribubus uxores. nam Ioadae sacerdos magnus uxorem duxit de tribu Iuda filiam regis Ioram.

XLVII. DE ESEIAE LECTIONE PROFETAE: \'ET ADPREHENDERUNT SEPTEM MULIERES UNUM HOMINEM DICENTES: PANEM NOSTRUM MANDUCABIMUS ET UESTIMENTIS NOSTRIS OPERIEMUR, UERUM TAMEN INUOCETUR SUPER NOS NOMEN TUUM. AUFERS OBPROBRIUM NOSTRUM.\'

In absoluto est septem mulieres septem ecclesias esse significatas; quamuis enim una sit, sed septiformis dicitur, ut corpus unum septemplici numero constet membrorum. non [*]( 1 I Reg. 1, 11 4 cf. I Reg. 1, 3 12 cf. IIII Reg. 11, 2. II Par. 22, 11 14 Esai. 4, 1 ) [*](tkf.P) [*]( \' 1 nouit N uocauit X commendo (corr.) C quomodo X 4 et om. M 5 diebud (u in ras. m. rec.) N offerri C 6 offerabat 3f possedebat X 7 acciperunt MCX de om. M 8 uic* (tum s. I.) N 9 aut] ut X 10 accipiebant-tribubus om. (add. illj. mg.) C hii ex 11 et ait. om. MG 12 tribul M 14 LECTIO DE ESAIAE (ESAIA A) PBOPHETE (PROPHETA A) GA LECT C lectio FB propheta F (corr.), B uerba scripturae titulo incorporaui adpr(a)ehenderant MCFG, (corr. adpr(a)ehendent) NAB 15 septem] IIII C 18 auferis (i eras.) M aufrrs (corr.) C aufer GA 20 septem pr.] IIII C 22 numerum F, (um pr. in ras.) B )

91
solum enim nos, sed et superni caelestes ecclesiae membra sunt, cuius caput Christus est. siue igitur una siue septem dicantur ecclesiae, non discrepat. una enim dicitur, quia unum habet caput, quod est Christus; septem autem ideo, quia, sicut membra diuersa sunt, ita et potentiae spiritales. inter quas et nos deputamur, diuersae sunt uirtutes, propter quod et egere dicuntur. idcirco enim diuersae sunt, ut non omnia singulae possint, sed simul omnes corpus sint Christi, quia ipse est caput corporis ecclesiae, ex quo totum corpus subsistit, id est ex quo omnia in caelis et in terra habent originem.