Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Aliquibus tamen uidetur, quia in dominatione imago dei factus est homo, quia dixit: et dominetur piscium maris et uolatilium caeli et totius terrae, cum non solum uiro, sed et mulieri ista cernantur subiecta, quam constat dei imaginem non habere. quod quidem duplici modo caret ratione; per hoc enim neque ad filium dixisse deus adseritur: faciamus hominem ad imaginem et [*](1 Gen. 1, 27 9 Gen. 1, 26 13 Mattb. 12, 28 21 Gen. 1, 28 26 Gen. 1, 26 ) [*]( 1 deus inquit P 2 et] ut M 3 aliter PB defferens (corr.) F deferens GA 4 significat P 5 unum P 7 spiritu sancto CGA 8 ipeo] ipea C 9 faciam C fili C, (corr.) F 11 una Otn. C 12 «ita N 13 spiritum sanctum GA ego] inquit add. P 14 eiecio CF una om. N 15 sps BCS PCNX 17 deus om. M 19 et ceteri X carnale C 21 dei] dei est (corr.) C homo quia] quia homo C dominentur X 25 ratio X 26 et] ad C. )

83
similitudinem nostram, sed ad dominationes caelestes, quas apostolus memorat, si imaginem dei homo in dominatione habet, et mulieri datur, ut et ipsa imago dei sit, quod absurdum est. quo modo enim potest de muliere dici, quia imago dei est, quam constat dominio uiri subiectam et nullam auctoritatem habere? nec docere enim potest nec testis esse neque fidem dicere nec iudicare: quanto magis imperare!

XLVI. DE SAMUHELE.

Sunt quidam inter nos, qui partim negotiis saecularibus occupati, partim minus studiosi circa sacras scripturas, errorem patiuntur putantes Samuhelem sacerdotem fuisse, id est, ex Aaron habere originem, ex cuius progenie constituit dominus deus nasci, non fieri sacerdotes. nec alicui praeter filios eius concessum est, ut poneret in altare incensum. ex quibus aliqui plus errantes negant quidem Samuhelem de genere fuisse Aaron, hoc est, non illum dicunt natum sacerdotem, et nihilo minus sacerdotio illum adserunt functum. quibus prius respondendum est. peius est enim negare Samuhelem natum fuisse sacerdotem et tamen adserere functum illum esse sacerdotio, quam dicere sacerdotem illum fuisse ex filiis Aaron. hic enim ignorantia est, illic stultitia. cum enim didicerint, qui illum putant natum sacerdotem, ex filiis Aaron non esse, manifestum habebunt non illum fuisse sacerdotem ignari, quia non licuit agere alicui sacerdotium, nisi ei qui esset ex semine Aaron. conpertum enim habent; manifestum est enim, quia Chore, cum non esset ex filiis Aaron et uoluisset super altare [*]( 1 cf. Col. 1, 16. Eph. 1, 21 13 cf. Ex. 28, 1 26 cf. Num. 16, 18. 32. 33 ) [*]( . 2 memorati 0 domioationem NX 3 abaordidum (corr. absordum) C 4 quomodo-eat om. (add. ittf. mg.) C mnlieri C j subdectam M 7 nec] neque CNX impetrare X 9 quidem NX. 10 partem F, A (corr.) 11 sacerdotum M 15 errant et M 17 primis P 18 enim om. CNX 21 est om. X dicerint X (22 non esse ex filiiB Aaron P 23 habebant C ■ ) [*](6* )

84
inponere incensum, hiatu terrae absumptus est cum sociis suis. et Ozias rex, cum non utique esset ex semine Aaron, sed ex tribu Iuda, et praesumpsisset agere sacerdotium, stans ante altare percussus lepra in fronte est et sic exspirauit.

Illi autem, qui dicunt Samuhelem non natum esse sacerdotem et nihilo minus egisse illum adserunt sacerdotium. satis stultum est quod dicunt. et stulto suadere quod bonum est, laboris est maximi. quanta enim hebetudine ducuntur, ut sole apparente super terram dicant quia nox est! cum enim legant et non uno loco legant hoc a deo esse decretum, ut nemo auderet sacerdotium agere praeter Aaron et filios eius. obstinata mente contendunt sacerdotem fuisse Samuhelem. non enim intellegunt, quia si natus sacerdos non est Samuhel et sacerdotium egit, praesumptor dicitur, quia hoc deus statuit. ut nascerentur, non fierent sacerdotes. et de Samuhele hoc sentire puto tutum non esse. quo modo enim posset fieri, ut uir laudabilis et dei testimonio commendatus hoc ageret, quod inconcessum sciebat? cuius etiam praesumptionis uindictam pro certo habebat semel et iterum factam. nec enim dei iudicio poterat ad hoc adspirare, quem inmutabilem sciebat; a quo, si forte hoc audisset, temptari se potius credidisset sciendo deum nullo modo sententiam suam posse, rescindere. posset enim magis sub dei apparentia et nomine id agi secum credere, ut circumueniretur a parte aduersa, quam iudicium suum deum posse mutare.

Denique cum Balaam prohibitus esset a deo, ne iret ad Balac. [*]( 2 cf. II Par. 26, 16-21 26 cf. Num. 22, 12-30 ) [*]( 1 asstunptos P adsamptus NB 2 utique cum non P uti.que M 5 natum] mentum (corr.) M 8 habetudine M dicuntur M (corr. ms), X (cOrr. A\'m2) 9 aparênte X (corr. Am2) 10 \'Cleerėt\\ł\\\'n} icere decretum CNX 12 obtinata (corr.) M 13 si (i fn tea.) M \'14 W] » C hoc otn. X 16 tottita C, X (dorr..Am.t) * totttm (co»V.) N 18 incessum M, (corr.) F uindicta NGF 19 fierrfel] isafenlrtl ffX Wto X indicium N 22 domlnum P 24 drcum tieVieretur CF n \\)\'r\\ê] aperte M 26 balaham NGA t>a!asc X )

85
et postea iterum requisisset, an iret, indignatus ei deus exemplo asinae corripuit eum, quia prohibentem angelum uidens asina coeptum iter implere nolebat. Balaam uero prohibente deo, ne iret, iterum interrogans, an ire illum uellet, sic de deo quasi de homine iudicauit, qui per id, quod inpraescius est, uarius et mutabilis est. sed Balaam nullo diuino testimonio commendatur — erat enim ariolus —, Samuhel aų.tem uir deo carus et iudiciorum eius sciens fixam esse sententiam, quo modo aliud fieri debere crederet. quam sciebat a deo esse constitutum?