Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quod enim unus ad unum dixit, non aliam naturam significauit, sed personam. cum enim deus unus sit, tres tamen personae sunt; et ideo unus est deus, quia, siue in filio siue in sancto spiritu, dei unius substantia est, quia non potest non hoc esse, quod de ipso est, quod ipse est. dei ergo patris persona est dicentis: faciamus; filii uero facientis hominem ad imaginem dei: siue ad patris siue ad suam, nihil interest, quia utriusque una imago est. fecit ergo filius per spiritum sanctum. sicut enim pater per filium dicitur facere, ita et filius per sanctum spiritum ipso dicente: quia ego in spiritu dei eicio daemonia. igitur una trium imago est, quia, siue pater siue filius siue sanctus spiritus, unus est deus. ac per hoc unus factus est homo ad unius dei imaginem. in eo autem imago dei est homo, ut, sicut unus est deus in caelis, ex quo omnia subsistunt spiritalia, ita unus esset in terris homo, ex quo ceteri haberent carnalem originem.

Aliquibus tamen uidetur, quia in dominatione imago dei factus est homo, quia dixit: et dominetur piscium maris et uolatilium caeli et totius terrae, cum non solum uiro, sed et mulieri ista cernantur subiecta, quam constat dei imaginem non habere. quod quidem duplici modo caret ratione; per hoc enim neque ad filium dixisse deus adseritur: faciamus hominem ad imaginem et [*](1 Gen. 1, 27 9 Gen. 1, 26 13 Mattb. 12, 28 21 Gen. 1, 28 26 Gen. 1, 26 ) [*]( 1 deus inquit P 2 et] ut M 3 aliter PB defferens (corr.) F deferens GA 4 significat P 5 unum P 7 spiritu sancto CGA 8 ipeo] ipea C 9 faciam C fili C, (corr.) F 11 una Otn. C 12 «ita N 13 spiritum sanctum GA ego] inquit add. P 14 eiecio CF una om. N 15 sps BCS PCNX 17 deus om. M 19 et ceteri X carnale C 21 dei] dei est (corr.) C homo quia] quia homo C dominentur X 25 ratio X 26 et] ad C. )

83
similitudinem nostram, sed ad dominationes caelestes, quas apostolus memorat, si imaginem dei homo in dominatione habet, et mulieri datur, ut et ipsa imago dei sit, quod absurdum est. quo modo enim potest de muliere dici, quia imago dei est, quam constat dominio uiri subiectam et nullam auctoritatem habere? nec docere enim potest nec testis esse neque fidem dicere nec iudicare: quanto magis imperare!

XLVI. DE SAMUHELE.

Sunt quidam inter nos, qui partim negotiis saecularibus occupati, partim minus studiosi circa sacras scripturas, errorem patiuntur putantes Samuhelem sacerdotem fuisse, id est, ex Aaron habere originem, ex cuius progenie constituit dominus deus nasci, non fieri sacerdotes. nec alicui praeter filios eius concessum est, ut poneret in altare incensum. ex quibus aliqui plus errantes negant quidem Samuhelem de genere fuisse Aaron, hoc est, non illum dicunt natum sacerdotem, et nihilo minus sacerdotio illum adserunt functum. quibus prius respondendum est. peius est enim negare Samuhelem natum fuisse sacerdotem et tamen adserere functum illum esse sacerdotio, quam dicere sacerdotem illum fuisse ex filiis Aaron. hic enim ignorantia est, illic stultitia. cum enim didicerint, qui illum putant natum sacerdotem, ex filiis Aaron non esse, manifestum habebunt non illum fuisse sacerdotem ignari, quia non licuit agere alicui sacerdotium, nisi ei qui esset ex semine Aaron. conpertum enim habent; manifestum est enim, quia Chore, cum non esset ex filiis Aaron et uoluisset super altare [*]( 1 cf. Col. 1, 16. Eph. 1, 21 13 cf. Ex. 28, 1 26 cf. Num. 16, 18. 32. 33 ) [*]( . 2 memorati 0 domioationem NX 3 abaordidum (corr. absordum) C 4 quomodo-eat om. (add. ittf. mg.) C mnlieri C j subdectam M 7 nec] neque CNX impetrare X 9 quidem NX. 10 partem F, A (corr.) 11 sacerdotum M 15 errant et M 17 primis P 18 enim om. CNX 21 est om. X dicerint X (22 non esse ex filiiB Aaron P 23 habebant C ■ ) [*](6* )

84
inponere incensum, hiatu terrae absumptus est cum sociis suis. et Ozias rex, cum non utique esset ex semine Aaron, sed ex tribu Iuda, et praesumpsisset agere sacerdotium, stans ante altare percussus lepra in fronte est et sic exspirauit.

Illi autem, qui dicunt Samuhelem non natum esse sacerdotem et nihilo minus egisse illum adserunt sacerdotium. satis stultum est quod dicunt. et stulto suadere quod bonum est, laboris est maximi. quanta enim hebetudine ducuntur, ut sole apparente super terram dicant quia nox est! cum enim legant et non uno loco legant hoc a deo esse decretum, ut nemo auderet sacerdotium agere praeter Aaron et filios eius. obstinata mente contendunt sacerdotem fuisse Samuhelem. non enim intellegunt, quia si natus sacerdos non est Samuhel et sacerdotium egit, praesumptor dicitur, quia hoc deus statuit. ut nascerentur, non fierent sacerdotes. et de Samuhele hoc sentire puto tutum non esse. quo modo enim posset fieri, ut uir laudabilis et dei testimonio commendatus hoc ageret, quod inconcessum sciebat? cuius etiam praesumptionis uindictam pro certo habebat semel et iterum factam. nec enim dei iudicio poterat ad hoc adspirare, quem inmutabilem sciebat; a quo, si forte hoc audisset, temptari se potius credidisset sciendo deum nullo modo sententiam suam posse, rescindere. posset enim magis sub dei apparentia et nomine id agi secum credere, ut circumueniretur a parte aduersa, quam iudicium suum deum posse mutare.

Denique cum Balaam prohibitus esset a deo, ne iret ad Balac. [*]( 2 cf. II Par. 26, 16-21 26 cf. Num. 22, 12-30 ) [*]( 1 asstunptos P adsamptus NB 2 utique cum non P uti.que M 5 natum] mentum (corr.) M 8 habetudine M dicuntur M (corr. ms), X (cOrr. A\'m2) 9 aparênte X (corr. Am2) 10 \'Cleerėt\\ł\\\'n} icere decretum CNX 12 obtinata (corr.) M 13 si (i fn tea.) M \'14 W] » C hoc otn. X 16 tottita C, X (dorr..Am.t) * totttm (co»V.) N 18 incessum M, (corr.) F uindicta NGF 19 fierrfel] isafenlrtl ffX Wto X indicium N 22 domlnum P 24 drcum tieVieretur CF n \\)\'r\\ê] aperte M 26 balaham NGA t>a!asc X )

85
et postea iterum requisisset, an iret, indignatus ei deus exemplo asinae corripuit eum, quia prohibentem angelum uidens asina coeptum iter implere nolebat. Balaam uero prohibente deo, ne iret, iterum interrogans, an ire illum uellet, sic de deo quasi de homine iudicauit, qui per id, quod inpraescius est, uarius et mutabilis est. sed Balaam nullo diuino testimonio commendatur — erat enim ariolus —, Samuhel aų.tem uir deo carus et iudiciorum eius sciens fixam esse sententiam, quo modo aliud fieri debere crederet. quam sciebat a deo esse constitutum?

\'Sed Heli\', inquiunt, (mortuo et filiis eius sacerdotibus Samuhel coepit agere sacerdotium\': quod nec lectio docet nec ratio ammittit. hoc enim dicentes nullum putant tunc fuisse, qui ageret sacerdotium, ut his tribus mortuis, nisi Samuhel populi munera obtulisset, sacerdotium agi desisset; quae adseueratio dei est inimica. his enim deus inprouidus iudicatur; quasi nescius enim id statuit, quod permanere non possit. ut quid enim nulli alii quam filiis Aaron sacerdotium agere usque in saeculum statuit, hoc est usque ad tempora aduentus Christi. st hoc deficere sciebat? si autem nescit — quod absit! — iuprouidus fuit; et ideo potest, ut Samuhel fuerit illis deficientibus sacerdos. si autem prouidus et praescius deus est, permansit quod statuit; et si permansit quod statuit, Sfł.muhel non egit sacerdotium, quia de non erant sacerdotes. in ueteri lege nasci decreuit deus sacerdotes, in noua uero fieri dominus iussit sacerdotes.

Eligant nunc unum e duobus: aut natum probent [*](6 cf. Verg. Aen. IIII 569 ) [*]( 1 eiJ est ei M 2 eamj ęalp (corr.) M 3 balam NF balaham GA 4 quaga (corr.) M 5 qui om. MO, N (add.), X 6 multabilis C co- Iend\'dałor (d* flrcu.) M 10 et] nt FB 12 amittit M iam mittit C amiDittit (corr. admittit) N, (corr. m2 admittit) A 18 agerent N 15 inimicam, (alt. m eras.) N, I\'B 16 poraet GA 11) si autem] aut ti QA nesciit P 20 ide M iideo (corr.) N 23 de no9 erant] d«niu*Mr»nt (cmт.) N non deerant GA 24 legi C deus otn. M 24 in noua-inesit sacerdotes om. M )

86
Samuhelem sacerdotem aut factum. sed consentiunt non illum natum esse sacerdotem, quia sciunt illum non esse ex filiis Aaron. si ergo natus non est sacerdos Samuhel, factus autem non legitur nec probatur, quia nec statuerat deus fieri sacerdotes. in absoluto est Samuhelem minime sacerdotem fuisse.