Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Sed quia clemens et misericors deus est, promisit per profetas mutare se legem, ut aliud testamentum daret, quod differret ab eo quod dederat prius. ut non solum quod graue erat mutaretur, sed et illa quae in figura data erant, id est sabbatum et circumcisio, ut, quia diu pressi erant, per omnia releuati supplices deo gratias agerent. et quia in praeuaricatione paterna durantes animos ab idolis auertere noluerunt, gentes cum residuis, qui fidem seruauerunt, testamento frui, quod futurum dixerat. contestatur, ut duplici modo grauati excruciarentur perfidi Iudaei; et ad tempus enim grauati sunt praeceptis et in futurum congruas poenas exsoluent, quia neque in ueteri neque in nouo testamento fideles inuenti sunt.
Nouum ergo testamentum dare se dixit, ut cessaret uetus, [*]( 1 Esai. 59, 20. 21 (ROUI. 11, 26. 27) 4 Hier. 38 (31), 31. 32 (Hebr. 8, 8. 9) 11 cf. Ex. 32, 4 12 cf. Ex. 32, 19 ) [*]( 8 est pr. om. CNX enim om. CNX 4 hieremiam prophete M 5 ueniant C 11 uituli simulacrum C 12 corrupernnt] eiorruperunt F eius corruperunt B 13 data est C 15 est deus P 16 se mutare GA 17 differet CG dederat] deerat G, (corr.) A 18 erat NX 20 reuelati M 22 testamentum NX 23 grauiti M 25 praecepti sed C eisoluant GA 27 ergo om. (fA )
Nec enim per hoc placuit deo Enoch, ut transferretur, neque Noe haec seruando in diluuio solus inuentus est iustus neque ipse Abraham, postquam circumcisus est, iustificatus est: credidit, enim inquit, Abraham deo, et reputatum est ei ad iustitiam. tunc circumcisus est, ut signum esset in eo, quia credidit, cum senior esset, filium se habiturum. non ergo circumcisio commendat Abraham, sed fides. ideoque credentibus sufficit fides ad iustificationem, ut filii sint Abrahae in fide, non in circumcisione, quia his non est opus circumcisione. non enim hoc creditur, quod credidit Abraham. Iudaei autem idcirco iussi sunt circumcidi, ut fidei Abrahae signum haberent, non suae fidei, sed ut filii eius secundum carnem scirentur: si autem credant, erunt filii eius et in iustificationem.
Quid enim prodest dici filium potentis eum qui inpotens sit. . nisi quia magis obest? dedecus est enim dignitosi filium esse sine honore. nam in tantum circumcisio carnis nullius meriti est, ut uindicaturum se dicat deus per Hieremiam profetam in omnes circumcisos praeputia, si non fuerint circumcisi corde. illis autem non indignatur, qui circumcisi corde praeputiati sunt carne, quia nemo sine cordis circumcisione placuit deo. quicumque ergo circumcisi sunt carne, genus significant Abrahae iuxta carnem; nam qui circumcisi sunt corde, genus significant dei secundum fidem, quia circumcisi omni mundano errore deum profitentur parentem. quid ergo prodest carnis circumcisio, quando, si fides defuerit in Iudaeo, ad [*](1 of. Geu. 5, 24. Hebr. 11, 5 2 cf. Gen. 7, 1 4 GeD. 15, 6 (Bom. 4, 3 etc.) 17 cf. Hier. 4, 4 ) [*]( 1 «enoch G transferetur MC, A (corr.), B 2 inuentusj seruandus M 4 deo abraham GA 5 ei om. C 7 ergo] enim N 9 alt. circumcuione (corr. circumcisionis) C 11 circumdi M signum non (non era,.) C 12 nų) sed (m £ in ras.) C sed] non (m2 in ras.) C 13 hutiScatione GA 15 este*nim M digiqtoai] dignitas si P digitosi (cotT. adji. n s. I.) M dignito si CFB dignito G dignato (corr. dignito ml, Umc corr. mS) A 16 honorem M namj non G, (exp.) A merit Jf 18 fuerit M fnerant (corr.) N 19 indignetur C 20 quia nemoj quiT animo C 24 omni] sunt C 26 eircumcisio] eisio M si] n (eras.) N )