Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Sed quia clemens et misericors deus est, promisit per profetas mutare se legem, ut aliud testamentum daret, quod differret ab eo quod dederat prius. ut non solum quod graue erat mutaretur, sed et illa quae in figura data erant, id est sabbatum et circumcisio, ut, quia diu pressi erant, per omnia releuati supplices deo gratias agerent. et quia in praeuaricatione paterna durantes animos ab idolis auertere noluerunt, gentes cum residuis, qui fidem seruauerunt, testamento frui, quod futurum dixerat. contestatur, ut duplici modo grauati excruciarentur perfidi Iudaei; et ad tempus enim grauati sunt praeceptis et in futurum congruas poenas exsoluent, quia neque in ueteri neque in nouo testamento fideles inuenti sunt.