Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Et aliquis tam hebes poterit inueniri. qui dicat tantum profetam rem superfluam et inanem locutum? nescio cui hoc tutum sit uel audire et non prohibere. nam cum Iudaicus utique populus propter peccata, quae in dominum delinquebant ab idolis suffragia requirentes, a profetis saepe correpti paenitentiae iter ingredi nollent, ut reuerterentur ad deum, ad exprobrationem illorum domum suam deus aperturum se omnibus gentibus ad orandum significauit, ut abdicatis Iudaeis alios in loco illorum positurum se ostenderet. nam si semper admissae sunt gentes ad legem, sicut supra dictum est, quo modo hoc profeta dicebat futurum, nisi quia aliud significauit quam praeceptum erat prius? non enim posset dicere de re quae cottidie fiebat. quia futura erat. unde manifestum est istud ad necem proficere Iudaeorum. quibus ostendit profeta, quod alii his amotis uocandi essent ad recepturum donum gratiae dei, quod promissum fuerat ludaeis.