Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Et quis ambigat de hoc numero, cum trecenti circiter anni nunc super hunc numerum inueniantur? inpudentis ergo.) est post tantum superadditum numerum aduentui saluatoris dicere: non uenit\'; sub apostolis enim aut tempore ipso, quo agebat dominus inter homines, se poterat occultare malitia contradicens ueritati, ut, cum omnia signa promissi Christi uideret in saluatorem, de tempore tamen ambigere se diceret, ut perfidiam suam celaret. post autem, cum super promissum numerum supercrescere multi anni coeperunt, quae inpudentia est negare uenisse, quod etiam et signis et temporibus adinpletum scitur! nam quando aliquid plenum est et non superabundat, potest contentiosus aliquis dicere non esse plenum; nam si superabundet, clauditur os contentioso.