Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Ut autem triumphus uictoriae Iepthae prosequeretur, non meritum eius fecit neque populi; nec enim legitur supplices illos fuisse deo, ut daret eis defensorem. aut numquid ipsum Iepthae deus misit aut adlocutus est? sed quia allofili deos suos laudabant, quasi qui subiectos illis facerent filios Israhel, uituperantes deum Abrahae, idcirco propter honorem nominis sui deus uindicauit in allofilos, si non propter istos, uel propter meritum Abrahae et suum culmen. aut numquid, quia spiritus domini insiluit in Sampson meretricantem, dignus dicetur, cum hoc factum intellegatur ad allofilorum perniciem?

XLIIII. ADUERSUS IUDAEOS.

Scriptum est in Eseia profeta: domus mea domus orationis uocabitur omnibus gentibus. sed forte dicant . Iudaei: \'domus dei, id est synagoga, omnibus patet.\' nec renitimur, ita tamen ut, sicut semper, circumcisi applicentur ad [*]( 17 cf. Indd. 15, 14 etc. 21 Esai. 56, 7, ) [*]( 2 parrieidn PNX 8 causa PNX 4 mactatus (ta partim erat.) M nuctiM (corr. m2) B 7 patriis (corr.) N 8 inferri P inferni GA neqqiuimet P 10 fecit] fecerit (corr.) N om. X 12 allofllii M 13 quas siqui (corr.) C illis deum anum. P 17 insiliit PCN aanwn P aaoisuA (corr.) M samson CNX raeritricaatem MN 18 dicetor) dignetv C dicitar NX 00 adnersom NX 21 est om. CNX 23 remitetor (?) (corr, remitemnr) M 24 ita tamen] itaili* (corr. add. ta s. I.) C sicut om. N applicantur M )

72
legem. lex enim eorum est qui iussi sunt more Abrahae circumcidi. nihil ergo nouum hoc exemplo profetae poterit uideri, quia ex quacumque gente quis ueniens non est prohibitus adiungere se legi ab exordio Iudaismi. nihil nouum a profeta dictum poterit aestimari; immo snperflue. si semper admissi sunt seruire gentiles deo Abrahae nec aliquando prohibiti inueniuntur. et uerum est, quia subicientes se legi numquam non suscepti probantur. si igitur haec ita sunt, superflue uidetur admonuisse profeta, quod semel traditum custoditum est semper.

Et aliquis tam hebes poterit inueniri. qui dicat tantum profetam rem superfluam et inanem locutum? nescio cui hoc tutum sit uel audire et non prohibere. nam cum Iudaicus utique populus propter peccata, quae in dominum delinquebant ab idolis suffragia requirentes, a profetis saepe correpti paenitentiae iter ingredi nollent, ut reuerterentur ad deum, ad exprobrationem illorum domum suam deus aperturum se omnibus gentibus ad orandum significauit, ut abdicatis Iudaeis alios in loco illorum positurum se ostenderet. nam si semper admissae sunt gentes ad legem, sicut supra dictum est, quo modo hoc profeta dicebat futurum, nisi quia aliud significauit quam praeceptum erat prius? non enim posset dicere de re quae cottidie fiebat. quia futura erat. unde manifestum est istud ad necem proficere Iudaeorum. quibus ostendit profeta, quod alii his amotis uocandi essent ad recepturum donum gratiae dei, quod promissum fuerat ludaeis.