Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Nulli dubium est bona omnia a deo esse, mala autem quae dixit nobis mala sunt, dum uindicatur de nobis. poena enim quamuis iuste inferatur, patienti tamen mala uidetur. nam et per profetam ad peccatores loquitur deus dicens: faciam uobis mala, id est \'poenis uos agam\'. uita autem et mors sic a deo est, quia legem dedit, quae seruantibus se uitam promittit, contemptoribus uero mortem, sed illam quae secunda dicitur. dum enim unum quemque adiudicat quid mereatur, ab ipso est siue absolutio ad uitam siue reatus ad mortem. non ergo inuentor mortis est, sed iudex, quia mortis auctor peccatum est. quo modo ergo deus poterat facere mortem, qui nescit peccare? sed cum peccatis retribuit, ab ipso dicta est esse mors, cum non ex ipso sit, sed ex hoc qui peccauit.