Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Hi enim diuites apud deum habentur, qui bonae conuersationis sunt, et quanto in mundo contemptibiles sunt, tanto magis honorificentiores in caelo. nam qui beneficium temporis habent in ampliandis facultatibus, si se cognoscant et dei intellegant uoluntatem, - quia terram omnibus dedit et solem suum cunctis oriri iubet et pluuias indiscretas effundit, iniquitas autem temporis aut fortuitae occasiones aut indigentia quibusdam abnegat quae deus omnibus dedit — ipsi ministrent eis, ut perspicientes dei uoluntatem non solum in mundo, sed et in caelo diuites sint, ne pauci temporis diuitiae excludant aeternas, illi uero quos paupertatis causa despiciendos putant, si futurum dei iudicium contemplantur, illic semper diuites erunt, ubi diuites saeculi egebunt paenitentes se pauperes non fuisse.\'

XXXIII. SOLOMON: \'ANNI,\' INQVIT, \'IMPIORUM MINUENTUR.\' CUM UIDEAMUS IMPIOS ALIQVANTOS LONGAEUOS.

Dignum erat quidem omnes impios non solum citius hac luce carere, uerum etiam nec unius momenti temporis uita frui, qui conditoris sui inmemores uitae totius auctoritatem inputant creaturae. sed scriptura hos impios loquitur, qui, cum sub dei lege agerent, propensiores in idolis erant. peiores enim sunt ceteris impiis; scientes enim dominum et contemnentes eum obtemperant seruis. et quia de his dictum est probat apostolus dicens: scimus autem quoniam [*]( 5 cf. Matth. 5, 45 13 cf. I Tim. 6, 17 15 Prou. 10, 27 25 Rom. 3, 19 ) [*]( 4 im M, (corr.) F S Buam M 7 occasionis PONX indiligentia P indignantia X 8 ministrant CNX 10 eunt X excludent M 11 ille F illos GA dispiciendos CNX 12 iudicium dei GA 13 penites (corr.) C 15 XXXVI M 16 aliquantus (corr. atr.) C 20 immemores (corr. immerores) C 21 creatura C 22 lege dei GA. peioris M 25 probat] probat his qui in lege sunt loquitur C scimus] sacimus X )

62
quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur. gentiles autem non habentur in numero uiuorum.

XXXIIII. APUD SOLOMONEM: \'DEUS,\' INQVIT, \'MORTEM NON FECIT\', ET ALIO LOCO: \'BONA ET MALA, UITA ET MORS, PAUPERTAS ET HONESTAS A DEO SUNT\'.

Nulli dubium est bona omnia a deo esse, mala autem quae dixit nobis mala sunt, dum uindicatur de nobis. poena enim quamuis iuste inferatur, patienti tamen mala uidetur. nam et per profetam ad peccatores loquitur deus dicens: faciam uobis mala, id est \'poenis uos agam\'. uita autem et mors sic a deo est, quia legem dedit, quae seruantibus se uitam promittit, contemptoribus uero mortem, sed illam quae secunda dicitur. dum enim unum quemque adiudicat quid mereatur, ab ipso est siue absolutio ad uitam siue reatus ad mortem. non ergo inuentor mortis est, sed iudex, quia mortis auctor peccatum est. quo modo ergo deus poterat facere mortem, qui nescit peccare? sed cum peccatis retribuit, ab ipso dicta est esse mors, cum non ex ipso sit, sed ex hoc qui peccauit.

Eadem ratione paupertas et diuitiae a deo sunt. quidam enim habentes timorem dei luxuriam spernunt, uitam prodigam fugiunt, ab egeno uel paupere - oculum non auertunt: huius modi crementum faciunt bonorum. scriptum est enim in Prouerbiis: paupertatem et ignobilitatem aufert disciplina. at hi autem qui timorem dei non habent, solutius uiuentes et egenum despicientes, sicut scriptum est, in inopia erunt, non solum [*](3 Sap. 1, 13 4 Eccli. 11, 14 6 cf. Iac. 1, 17 9 Hier. 18, 11 12 cf. Apoc. 2, 11 etc. 15 cf. Rom. 6, 23 21 cf. Eccli. 4, 4. 5 23 Prou. 13, 18 ) [*]( 1 hie-loquitur om. C 4 et pr.] et in GA uitae (easp. e) N 7 ...dum M uindicantur X 8 inferantur X 10 uobis] uus X id est] uel P 13 unum] unum quem (quem eras.) M iudicat P audicat M 14 ab] ad M 15 ergo] enim N que C 16 mortem (r m rae.) C 17 dum P dicto C 18 sed] sed et N 20 prodignam (corr.) M 21 enago M 23 aufret M discipline (corr.) C at] ad MC hii PCX 24 sollertius P 25 dispicientes CNX in M om. cet. inopiae CNX )

63
neclegentes et inprouidi circa se, uerum etiam contemptores datae legis. hoc modo facit deus pauperes et diuites, quia, dum offensio legis parit egestatem, a deo fieri dicitur auctore legis et, cum aliqui terrore disciplinam legis custodiunt, a deo auctore legis diuites fiunt.