Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Sed forte dicatur: et qua, putas, lingua serpens locutus est ad mulierem?\' serpentis utique ore. si enim hodie de non sunt, qui latratus canum intellegant et luporum ululatum et uarritum elephantorum et cantum pullorum, quare non magis rudis adhuc mulier scire potuit et intellegere sibilum serpentum, cum multos sciamus auium uoces discernere? nam et constat diabolum eius lingua uti, cuius corpus intrauerit; nec aliter falleret mulierem. ac per hoc serpentis ore locutus est per serpentem.

XXXII. LEGIMUS APUD SOLOMONEM: \'DIUES ET PAUPER OBUIAUERUNT; FECIT AUTEM AMBOS DEUS\': QVO MODO ERGO TERSONARUM ACCEPTIO NON EST APUD DEUM\'?

Longe absit a fidelium mentibus haec impietatis adsertio. nam scriptura, ne pauperem contemnendum doceret et diuitem honorificandum, ostendit amborum opificem esse deum, non utique in paupertate et diuitiis, sed in id quod sunt. si enim facultatibus ab inuicem discrepant, non tamen naturae substantia. nec enim quia occasiones prouentus quosdam faciunt in mundo aut prosperos in diuitiis aut infaustos in paupertate, idcirco despiciendi sunt quos non deus humiliauit, aut suspiciendi quibus ueritas non dedit testimonium. contemnendi plane sunt, sed corruptores morum et sacrilegi in legem dei, honorandi uero diligentes deum et disciplinae cultores. [*]( 10 Prou. 22, 2 12 Rom. 2, 11 ) [*]( 1 quia X (corr. FAB) 2 serpens X non desunt Am2 3 latratum P ululatum luporum P 4 populorum NX 5 sybilum M sibillum C 6 aerpentium X 7 ut uti C 8 fallere X luquutus M 11 obiauerunt C 14 impietatibus M (corr.), FB 16 honorificantiorem P ostendet (corr.) N 18 substantia (corr.) M 21 dispiciendi MC, N (corr. rec.), X 23 lege P 24 honorendi F, (r dub. eras.) B hii PCX )

61