Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Sed forte dicatur: et qua, putas, lingua serpens locutus est ad mulierem?\' serpentis utique ore. si enim hodie de non sunt, qui latratus canum intellegant et luporum ululatum et uarritum elephantorum et cantum pullorum, quare non magis rudis adhuc mulier scire potuit et intellegere sibilum serpentum, cum multos sciamus auium uoces discernere? nam et constat diabolum eius lingua uti, cuius corpus intrauerit; nec aliter falleret mulierem. ac per hoc serpentis ore locutus est per serpentem.