Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Prius describi non debuit, quia adhuc ex hac causa error tantus non erat in hominibus. adubi autem creuit error generi humano, ita ut etiam filii Israhel contra hanc expositionem in Aegypto tradi audirent a philosophis Aegyptiorum, a quibus etiam Moyses fuerat instructus omnem peritiam Aegyptiacam, quae Saclam quendam mundum istum adserit per malos angelos condidisse, hunc quoque principem mundi uideri, id est satanan — quam sententiam Marcion secutus ruit in mortem. nam et Manichei ab eodem Sacla hominem dicunt factum, non mundum istum, stultiores ceteris; cum enim constet mundum hominis causa fabricatum, illi a deo dicunt mundum factum, licet de alieno, hominem uero ab aduersario creatum, ut in domo alterius alter posuerit dominum —, oportuit ergo Moysen, ut errorem istum proderet et auferret, manifestare mundi et hominis fabricati deum esse auctorem. accepta enim auctoritate [*]( 3 cf. Matth. 25, 41 17 cf. Act. 7,22 19 cf. Ioh. 12,81.14,30.16,11 ) [*]( 1 qui B 4 eciretj scire X 5 facit N 6 aut (mente ftfPpk: damnanit eum)] et NX 7 facerat N scierat] sciest C sic erat G-A ita X 9 aceedit X naturam (corr.) M 10 QUOD B 13 prius ergo (ergo erat.) N descr.i.bi M hac om. X 14 erit (corr.) C adubi (eI. lA Study of Amlwosłaвtef p. 71) G at tibi cet. 18 aacram (corr. 182) M salam C cldm (corr. saclan Bm3) NX 21 saclam PM, (eorr. salam) CF, (corr. saclan) B clam N satanan G satan A 26 istum ow. X auferet C 27 dominum MCNF )

22
per signa et prodigia, quae fecit, docuit sine dubio id uerum esse, quod testibus signis tradebat. quis enim non crederet ei, cuius tanta signa in rebus gestis existerent? denique hinc est unde qui contra disciplinam hanc sentiunt errare noscuntur, quia nudis uerbis adsertiones suas allegare nituntur.

Itaque ut nihil deo coaeternum doceret, ordinem ipsum creatarum rerum exponit, ut dum minora prius facta memorat, postea autem maiora, nihil horum infectum habeatur, quia quae. tempore minora sunt uirtute maiora sunt, ut si illa praescribere de tempore se putent, ipsa infirmitate qua poste rioribus subiecta sunt reuincantur, aut si haec de uirtute praesumendo primatus sibi uindicent, posteritate ipsa humilentur, ut nihil horum non initio subiectum uideatur. ante quidem caelum factum et terra; deinde lux, quae in officio dies est; post firmamentum, quod appellatum est caelum, et congregationes aquarum quas appellauit maria, ut appareret terra in qua posset habitari. terram autem quam post caelum factam dicit, non terram solam uult intellegi, sed materiam significauit, id est omnia inferna, quae in mundi omnem speciem profecerunt. caelum autem non hoc carnale, sed illud supernum, quod spiritale est, in principio factum contendit, ut cum caelum dicit primum factum, deinde terram, in caelo omnia inuisibilia et in terra omnia uisibilia a deo creata signaret. totius enim naturae summa et ima conprehendit, ut quicquid medium est procul dubio factum credatur. luminaria uero, quae ad gubernandum mundum instituit, quarta die [*]( 5 adsertione sua N alligare MCNX 6 ipsum om. (add. m2) A 7 creaturarum PG creaturam C creat« arum F 8 nihil om. GA infactum C 9 tempore (alt. e m2 in raa.) M tempora X minora] maiora X maiora] minora X sunt alt. om. GA 10 se putent] reputent X posteribus M 12 humelentur C humilientur PX 13 initio] in initio C in otio GA 14 terram X 15 dies (corr. m3 diei) B diei GA 16 maria om. FB 17 possit NX 18 factum M solum GA 19 mundi] mundo 8. C 20 proficerunt CX carnC-X 22 cum om. X primo GA in om. NX caelo P caelum cet. 23 inuis.] uis. NX uis.] inuis. G, (corr. m2) A )

23
adserit facta, ut quanto magna sunt uirtute, tanto inferiora sint tempore. hominem autem sexto die constituit, ut in domum factam habitatorem induceret.