Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Mundum ex aeterno constare et nulli debere subiectionem inprobabile et inpossibile est, quem uidemus tanta diuersitate exstare corporeum, cum nihil diuinum et aeternum possit esse nisi simplex, in quo nulla diuersitas uideatur, sed sit unitas. nam et uices ipsas temporum non seruat, ut non solum in temporibus uarius sit et contrariis constet substantiis, sed et in ipsis uicibus temporum, cum res aeterna diuersitatem abhorreat et nec tactu nec uisu capienda, utpote incorporalis. hic autem passioni obnoxius est, quia et aqua repugnat igni et ignis, si amplius fuerit, superat aquam et. terra, cum sit natura arida et frigida, patitur incendium quasi res corporalis. itaque inconueniens est mundum aeternum dicere, quem cum uidemus passioni subiectum et per singula senectute deficere, credimus et finiri.