Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Sed si quis propter historiam et ea quae uerbis expressa sunt putet non praetermittenda, ne ratio historiae inanis sit, recte faciet quidem, si tamen minime istud ad ueri rapiat rationem, sed ad uisum et intellectum Saul. neque enim reprobus factus poterat bonum intellectum habere. historicus enim mentem Saul et habitum Samuhelis descripsit ea quae dicta et uisa sunt exprimens, praetermittens si uera an falsa sint. quid enim ait? audiens in quo habitu esset excitatus: intellexit, inquit, hunc esse Samuhel. quid intellexerit rettulit et, quia non bene intellexit, contra scripturam alium adorauit quam dominum et putans Samuhelem adorauit diabolum, ut fructum fallaciae suae haberet satanas. hoc enim nititur, ut adoretur quasi deus. si enim uere Samuhel illi apparuisset, non utique uir iustus permisisset se adorari, qui praedicauerat dominum solum esse adorandum. et quo modo homo dei, qui cum Abraham in refrigerio erat, dicebat ad uirum pestilentiae dignum ardore gehennae: \'cras mecum eris\'?

His duobus titulis subtilitatem fallaciae suae prodidit inprouidus satanas, quia et adorari se permisit sub habitu et nomine Samuhelis contra legem et uirum peccatis pressum, cum magna distantia peccatorum et iustorum sit, cum Samuhele iustissimo futurum mentitus est. uerum potest uideri si de Samuhelis nomine taceatur, quia Saul cum diabolo futurus erat. ad eum enim transmigrauit, [*](2 cf. I Reg. 28, 9 12 I Reg. 28, 14 14 cf. Ex. 20, 3. Deut. 5, 7 17 cf. I Reg. 7, 3 19 cf. Luc. 16, 22 20 cf. I Reg. 28, 19 ) [*]( 1 amens P confugere C confugiret X (corr. Am2Bm3) 3 quae pr.] add. ipae P 4 et edd. ut codd. 6 quidam C 7 neque] namque X 9 discripsit X 12 inquit] quidem P 18 intellexit bene P Bcripturam alium] acriptura malum M 14 deum P 15 satana X (eorr. Am2Bm3) 16 adoraretur M uiri M 17 se om. PN 18 deum P 21 hiis C 24 distantig M 26 taceatur] credatur NOA creatur F, B (eorr. m2)\' )

56
quem adorauit. semper ergo diabolus sub uelamine latens prodit se, dum ea confingit quae horreant personis, per quas fallere nititur.

XXVIII. QVID CONTRADICENDUM HIS SIT, QVI MUNDUM ISTUM EX AETERNO NATURALITER MOUERI INQVIUNT NEQVE INITIO NEQVE ABOLITIONI OBNOXIUM.

Mundum ex aeterno constare et nulli debere subiectionem inprobabile et inpossibile est, quem uidemus tanta diuersitate exstare corporeum, cum nihil diuinum et aeternum possit esse nisi simplex, in quo nulla diuersitas uideatur, sed sit unitas. nam et uices ipsas temporum non seruat, ut non solum in temporibus uarius sit et contrariis constet substantiis, sed et in ipsis uicibus temporum, cum res aeterna diuersitatem abhorreat et nec tactu nec uisu capienda, utpote incorporalis. hic autem passioni obnoxius est, quia et aqua repugnat igni et ignis, si amplius fuerit, superat aquam et. terra, cum sit natura arida et frigida, patitur incendium quasi res corporalis. itaque inconueniens est mundum aeternum dicere, quem cum uidemus passioni subiectum et per singula senectute deficere, credimus et finiri.