Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Sed si quis propter historiam et ea quae uerbis expressa sunt putet non praetermittenda, ne ratio historiae inanis sit, recte faciet quidem, si tamen minime istud ad ueri rapiat rationem, sed ad uisum et intellectum Saul. neque enim reprobus factus poterat bonum intellectum habere. historicus enim mentem Saul et habitum Samuhelis descripsit ea quae dicta et uisa sunt exprimens, praetermittens si uera an falsa sint. quid enim ait? audiens in quo habitu esset excitatus: intellexit, inquit, hunc esse Samuhel. quid intellexerit rettulit et, quia non bene intellexit, contra scripturam alium adorauit quam dominum et putans Samuhelem adorauit diabolum, ut fructum fallaciae suae haberet satanas. hoc enim nititur, ut adoretur quasi deus. si enim uere Samuhel illi apparuisset, non utique uir iustus permisisset se adorari, qui praedicauerat dominum solum esse adorandum. et quo modo homo dei, qui cum Abraham in refrigerio erat, dicebat ad uirum pestilentiae dignum ardore gehennae: \'cras mecum eris\'?