Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Inhonestum puto, si dicantur animae cum corporibus generari, ut anima nascatur ex anima, quod nec animae ipsi conpetit. aut si certe singulae caelestes potestates factae sunt et ex ipsis ceterae natae sunt, potest et ex una Adae anima credibile uideri ceteras nasci? sed non conuenit, quia soli deo hoc possibile fuit, ut simplex generaret, nec ceteris concederetur. quod tam mysticum est in causa saluatoris, ut non solum a solis gentilibus uel ludaeis, uerum etiam ab ipsis, qui Christianos se dicunt, incredibile putetur; et Fotiniani enim et Arriani hanc fidem spernunt.

Nam si eo tempore, quo seminatur corpus, et anima generatur ex anima, de Adam costam sublatam legimus, non tamen animam natam ex anima; sed si costa secum habuit animam, iam non nata est, sed detracta in partem. sed nec hoc scriptum est. profeta enim Zacharias inter cetera: qui plasmas, inquit, animam hominis in eum. nec Eseias ab his dissentiens ait: sic dicit dominus deus qui fecit te et [*](5 Matth. 10, 22. 24, 13. Marc. 13, 13 \' 19 cf. Gen. 2, 21 22 Zach. 12, 1 24 Esai. 44, 2 ) [*](1 nero] ergo GA 2 nemo] non X deum PX dominum] ut add. P 3 enim om. X 4 adhuc om. N 5 ad M in cet. 8 generare (corr.) M 9 ipse M 11 et alt. om. N animg C 13 nec] ne MCX 16 hinc refutetur NX foti*niani M fo#»tiniani G fotiani (corr.) G 23 plasmat X inquit om. C nec Sseias] necesaaris- (corr. necessariiB) C 24 te om. M, B (add. m3) ) [*]( L. Pa.-Attf. Quaest. teet. ) [*]( 4 )

50
finxit te in utero. si ergo in utero fingitur, iam formato corpori tribuitur. cum enim omnia membra implet corporis, figurata dicitur in corpore et sicut aqua, cum sit sine effigie, missa tamen in uas figurata uidetur, ita et anima, cum sit natura incorporea et simplex, quasi formatur in corpus singula membra uiuificans. quod quidem Moyses manifestius tradidit dicens: si quis percusserit mulierem in utero habentem et abortierit, si formatum fuerit, det animam pro anima; si autem informatum fuerit, multetur pecunia, ut probaret non esse animam ante formam. itaque si iam formato corpori datur, non in conceptu corporis nascitur cum semine deriuata. nam si cum semine et anima existit ex anima, multae animae cottidie pereunt, cum semen fluxu quodam non proficit natiuitati.