Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Dixit apostolus inter cetera: petra autem erat Christus, ut, quia Christi uirtute aqua fluxit de petra, petra appellatus sit Christus. simili modo et, quia manna potestate eius uenit de caelo, manna, id est panis, Christus dicatur, quod tunc factum eius rei, quae nunc in ecclesia offertur, figura fuisse existimetur, ut Christiani populi, quos in angelos significauit scriptura, panem manducauerint homines, id est Iudaei. et quia maior gratia est nunc, quam fuit in profetis, et libertas data per Christum, quia ubi spiritus domini ibi libertas, ad conparationem temporum et gratiarum Christiani angeli dicti sunt, quorum pane, qui est Christus, satiati sunt Iudaei, quos homines dixit. horum magis Christus est, quibus et reuelatus est et qui hoc nomine uocari censentur. duplici ergo genere potest intellegi supra dicta quaestio, ut et panis angelorum caelestium dici possit et Christianorum secundum ea quae dicta sunt.

XXI. QVID SIT AD IMAGINEM ET SIMILITUDINEM DEI FECISSE HOMINEM, ET AN MULIER IMAGO DEI SIT.

Hoc est ad imaginem dei factum esse hominem, quia unus unum fecit, ut sicut ab uno deo sunt omnia, ita et ab uno [*]( 9 I Cor. 10, 4; cf. Ex. 17, 6 17 II Cor. 8, 17 25 cf. Gen. 1, 26 1 panis angelorum N 2 nulla PC 4 be*ficia M 5 cognoscentes se] cognoBcent esse C, G (corr. m2 cognoscentes) cognoacentes N cognoscente!! esse F, A (corr.) 7 adhuc in carne N (corr.) 9 fuit CNX 10 quia (add. a) C 12 dicatur] ut add. PX quod om. P 14 existimatur GA angelos (corr. angelis) C 15 manducauerunt PNG 17 spiritus] xps P, M (corr. m4) 21 et alt. om. NX 22 et om. X 26 sit dei P )

48
homine omne genus humanum. similitudo autem haec est, ut quem ad modum de patre est filius, sic et de uiro mulier, ut unius principii auctoritas conseruetur. sed filius ineffabiliter inconprehensibiliter natus est de deo patre, mulier autem corporaliter, sicut legimus, facta de uiro est, ut per eam natiuitas oreretur. filius uero dei ideo natus est, ut per ipsum fieret creatura. in eo ergo dissimile est; nam et de deo deus natus est, de uiro autem femina, quia illic simplicitas est et non potuit nisi de simplici simplex nasci, spiritus de spiritu, deus de deo. igitur uir imago dei est. sic etenim scriptum est: et fecit deus hominem, ad imaginem dei fecit eum. unde et apostolus: uir quidem, inquit, non debet uelare caput, cum sit imago et gloria dei; \'mulier autem,) inquit, \'uelet caput! quare? quia non est imago dei. unde denuo dicit apostolus: mulieri autem docere non permittitur neque dominari in uirum.