Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Quam ob rem dei iudicium sequi nos oportet, qui secundum cor, in quo unius cuiusque sententia est, examinat singulos. hoc etiam inuenimus et saluatorem fecisse. scribam enim se offerentem non suscepit, sedentem autem Leui ad teloneum ciebat, quia uerba scribae non secutum est cor, Leui autem tacens hoc in corde habebat, quod scriba in uerbis. Iesus autem, qui iuxta quod scriptum est sciebat quid esset in homine, Leui elegit. praeterea Dauid non alium pro se uoluit humiliari sicut Saul, sed ipse supplex tribulato corde ueniam precabatur.