Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Nam et sancti uiri, cum cupidi essent filiorum et non id obtinerent, aestimabant peccata obstare et dolebant ignorantes dei esse prouidentiam, cui seruabantur. denique ad dei procurationem et Anna concepit et peperit Samuhelem et Helisabeth Iohannem et uxor Manoe Sampson. spiritalis tamen intellegentia in hac causa ista est, ut maledicti habeantur qui non reliquerint semen, quod uideat dominum, id est (qui non inbuerit aut filium aut seruum aut proximum, qui dei timorem doceat super terram\'.