Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Hac legis manifestatione deterreri uoluit deus impios patres, ut agnoscentes quantum mali pareret sectatio idolatriae uel adfectu filiorum reuocarentur ad reuerentiam creatoris, aut filii timentes, ne incurrerent peccata patrum, dei legi obtemperarent. illi autem adtendentes ad nequitiam aliter hoc interpretari coeperunt dicentes: patres manducauerunt uuam acerbam et dentes filiorum stupuerunt, ut securi de inpunitate, eo quod filiis ipsorum redderentur peccata, illi tamen neque spiritus neque carnis haberent pietatem — hinc dicitur eis, non (morietur filius pro patre\' neque \'pater pro filio\', sed: anima quae peccat ipsa morietur — et addiscerent non inpune sibi futurum, sed sic reddi peccata patrum filiis, ut, quia impietatem parentum secuti mala, quae oblitteranda erant, exemplauerunt, acerbius puniantur.