Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Nunc tertio promitur in uirum sententia talis: quoniam audisti, inquit, uocem mulieris tuae et edisti de ligno, de quo praeceperam tibi ne ederes, ex eo edisti, maledicta terra in operibus tuis et in maeroribus tuis edes ex ea omnibus diebus uitae tuae: spinas et tribulos generabit tibi, et cetera. etiam hic, id est Adam, ad hoc reuocatur, ad quod fuerat factus, sed cum detrimento. ante enim positus erat ut operaretur terram simpliciter, ut [*](1 Gen. 3, 16 8 Gen. 8, 16 11 Gen. 1, 28 17 Matth. 8. 7 22 Gen. 8, 17. 18 29 cf. Gen. 2, 15 )[*](del. PN) [*](2 memores CG 6 reuocatum MFB 7 ait om. M 8 memores FG 10 hine X 19 dolor e seripri dolorem MCGA dolore FB partus G A 22 promittitur X 23 uocem inquit G A 24 ederes] ederis CX 25 et in maeroribus tuis om. M 26 edis GA 27 generauit C germinabit G A )

413
sequeretur eum laboris effectus; adubi autem spreuit praecep. tum dei melius sibi procurari credens consilio serpentis quam fecerat deus, ad institutum pristinum reuocaretur cum laboiis dispendio, ut terra ei secundum laborem minime responderet maledicta non sibi, sed operibus eius, et ostenderetur propositum dei subuerti non posse neque melius posse quemquam prouidere quam deum. nemo enim potest alterius opus plus diligere, quam ipse qui fecit, dicente apostolo, quia nemo, inquit, carnem suam odio habet, sed nutrit et fouet eam, sicut et Christus ecclesiam.

Uideamus nunc sequentia legis, an concordent cum initiis eius. Abraham cum placuisset deo, inter cetera, quae ad remunerationem fidei eius pertinent, cum senior esset, etiam filium generare dignus est iudicatus. quo modo ergo accusari potest quod pro merito cessisse uidetur, ut, quia ipse dei uoluntatem fecerat, deus uoluntatem eius impleret? quae minime fuisset impleta, nisi innoxia esset, nec deus impleret. quod male uel inperite posci uidebat, maxime ab eo, qui sibi placeret; hoc enim nec homini conuenit. et Anna, cum sterilis esset et deum diligeret, petit ut haberet filium et accepit. quod si contrarium esset, moneri potuit ab eo quem diligebat, ne rem postularet aduersam. et natus ex ea sanctissimus Samuhel filios genuit et non tamen iustitiae suae merita minuit. prima enim aetate sua semper auctus est, ut in senectute propensiori dei testimonio commendetur. et Zacharias sacerdos, uir iustus, in senectute sua dei nutu filium genuit, quo nato meruit profetare. qua igitur ratione accusatur quod minime obesse [*]( 8 Eph. 5, 29 14 cf. Gen. 18, 10. 21, 2 20 cf. I Reg, 1, 11. 20 23 cf. I Reg. 8, 1 26 cf. Luc. 1, 57. 67 sqq. ) [*](pN) [*]( 1 adubi scripsi at ubi MX ut ubi C 2 aerpentes (corr.) C B stitutum M 4 ei] eia M 6 quam quam CX 7 quam] quem CFB dominus CX 9 foueet C 10 eclesiam M 11 concordant CX 13 remunem M 15 quia] qui CX ipsi C 20 petiit GA accipit C 21 muneri C 24 sne a semper M ut] et GA 26 genuit filium CX 27 qua] quia M )

414
probatur? et quis neget bonum debere dici quod neminem laedit?

Et ut hoc loco aliquid de apostolis dicatur, ad robur pertinet causae. certe sanctus Iohannes sanctimonii fuit custos; condiscipulus autem eius adaeque sanctus Petrus uxorem et filios habuisse cognoscitur et, primatum ut acciperet inter apostolos, non ei obstitit generatio filiorum. quo modo ergo condemnandum putatur quod non inpedit meritis?

Hinc apostolus eum qui uxorem habeat, si in ceteris seruet mandata, sacerdotem fieri posse ac debere ostendit. quod si inlicitum esset, non poterat utique peccatorem dicere debere fieri sacerdotem. et quid tam apertum? eiusdem enim apostoli uox est dicentis: de uirginibus imperium domini non habeo. cum enim Corinthii exagitarentur ab hereticis. qui in hypocrisi nuptias damnandas docebant, consuluerunt apostolum litteris, an liceret nubere aut uxorem remittere. tunc praecepit apostolus non debere uxorem a uiro recedere, cum habuerit occasionem dicendi, si scisset sic docendum, non licere nubere quoquo modo uirum. quod sibi sciit non traditum, docere se non posse ostendit. quis ergo audeat discipulorum docere quod a magistro traditum non est et quem audiat praedicantem: uolo adulescentas nubere, filios procreare?

Sed forte dicatur: (si licet et bonum est nubere, cur sacerdotibus non licet uxores habere, id est, ut ordinatis iam non liceat conuenire?\' quis nesciat unum quemque pro persona [*](5 cf. Matth. 8, 14. Clem. Alex. Strom. III 52 (p. 535) 9 cf. I Tim. 8, 2 sqq. 13 I Cor. 7, 25 15 cf. I Tim. 4, 2. I Cor. 7, 1 sqq. 17 cf. I Cor. 7, 10 19 cf. I Cor. 7, 10. 12 22 I Tim. 5, 14 ) [*](def. PN) [*]( 1 deberi G, A (corr. mS) dicit M 8 et ut] ut et G, (corr. m2 ut ex) A 4 iohanoi3 CFB 5 cumdiscipalos C, F (corr. cumdileipulus). B 6 acceperet M 11 si om. M 12 quid om. M 14 corinthi C chorinti FB 17 praecipit C 19 quoquo scripri quo codd. quoquo modo om. GB sibi sciit] sibi Icit C sibesciit FB om. G sibi (ibi mS) A 20 se] sedJf audiat (corr.) C 22 audeat CX adulisceutaB M adolescentaa C adalescentes GA adulescentulaB (corr.) B 25 uxores non licet God. )

415
et dignitate sua et legem habere? est enim quod omnino generaliter omnibus non liceat; est iterum quod aliis licet et aliis non licet; et est quod aliquando licet, aliquando uero non liceret. fornicari omnibus semper non licet; negotiari uero aliquando licet et aliquando non licet. antequam enim ecclesiasticus quis sit, licet ei negotiari; facto iam non licet. et Christiano cum uxore sua conuenire aliquando licet, aliquando uero non licet. propter dies enim processionis aliquando non licet conuenire, quia etiam a licitis abstinendum est, ut facilius impetrari possit quod postulatur. unde apostolus: ex consensu ait abstinendum ad tempus, ut uacetis orationi. nam et secundum legem in ieiunio caedi et iurgari non licet, postea licet, quia maior reuerentia debetur dei causis.

Numquid omne, quod inter ceteros licet, ante imperatorem licet? quanto magis in dei causis! ac per hoc antestitem eius puriorem ceteris esse oportet; ipsius enim personam habere uidetur. est enim uicarius eius, ut quod ceteris licet illi non liceat, quia necesse habet cotidie Christi uicem agere aut orare pro populo aut offerre aut tinguere. et non solum huic non licet, uerum et ministro eius, quia et ipse mundior debet esse, quia sancta sunt quae ministrat. nam sicut ad conparationem lucernae tenebrae non tantum obscurae, sed et sordidae sunt, ad conparationem autem stellarum lucerna caligo est, ad solis uero conparationem stellae nebulosae sunt, ad dei autem claritatem sol nox est, ita quae ad nos licita et munda . sunt, ad dei autem dignitatem quasi inlicita et inmunda sunt; quamquam enim bona sint, dei tamen personae non conpetunt. numquid non tunica mediocris hominis, quamuis munda, [*](10 I Cor. 7, 5 12 cf. Esai. 58, 3 sqq. ) [*](fPN) [*]( 4 liceret] licet CX fornicare M 5 et om. CX 8 enim om. M 16 esset M 17 est-liceat om. X 18 necessa M 20 munior C 22 et om. OA 24 soli M 25 ita quae scripsi itaque codd. ad] et CX nos] noz M licita] lncita M mande C 27 quamquame (corr.) M sunt X dei tamen] deitatem G, (corr. m2) A persona M )

416
imperatori tamen sordida et inlicita est? similiter et saxonicia senatori P ac per hoc antestites dei puriores esse debent quam ceteri, quia et Christi habent personam et ministros dei mundiores esse oportet. nemo enim imperatori ministrat non accuratus; igitur uestibus claris mundis induti ministrant: deus autem quia natura clarissimus est, ministros eius natura magis quam uestibus mundos esse oportet. [*]( 5 cf. Apoc. 19, 14 ) [*](def. PN) [*]( 1 licita M saxonitia MA 8 ceteris M 5 uestibus Engelbreckt uestituti M uestitu CGB uestitum F nestiti A cf. Iren. V 33, 3 similae clarae mundae claris (c m2) A 7 oportet] add. EXPLICIT LIBER M FINIT DEO GRATIAS:. AMEN C qui uiuit et regnat per infinita saecula saeculorum. AMEN X (AMEN bisB): et postea EXPLICIT LIBER QUESTIONUM SCI AGUSTINI EPISCOPI FB )
417

I.

I huius recensionis = I recensionis quaestionum numero CXXVII.

II. ADUERSUM EOS QVI NEGANT AD DEUM ALIQVID PERTINERE.

Multis, quos saecularis ista caecauit, plurimum displicemus, si solliciti dei praecepta seruemus, si occasiones delinquendi fugiamus, si bona omnia salutari studio implere conemur, si inlecebrarum uitiorumque blandimenta seductoria neglegamus, si nulla nos saeculari dulcedine capi patiamur, si sponte pro dei nomine cruciatus poenasque subeamus, si mortem ipsam uirtute spiritus contemnamus, illis nimirum, quibus omne quod geritur sensus iste mortalis nec laude nec uituperatione dignum esse persuasit. nolunt enim ad deum horum aliquid pertinere.

Nonnulli adeo scelera sua criminaque defendere cupientes: \'nihil\', inquiunt, \'prodest, bene an male uiuas. neque enim ista nunc deo cura est, ut te diuersa pro instituto proprio morboque gerentem sollicite festinet aspicere et foedis aliquando tuis actibus oculos permiscere. uana sunt omnia, quae ut libitum fuerit celebrantur. is qui ad deum pertinet secretus est et remotus ab istis rebus humanis et ideo nec irascitur nec mouetur. nulla illi humanarum rerum, nulla nostri actus est contemplatio; totus rotati saeculi cursus et quaedam mundani orbis inexplicabilis uolutatio ita correptum rapit et proicit, ut stultus credatur quisquis se ad curam dei reuocari posse putarit. nec martyrum quidem probandus est animus, [*](1INCIPIUNT QUFDAM QUESTIONES SCI AUGUSTINI DE UETERI \' ET NOUO TESTAMENTO D incipiunt questiones noui et ueteris testamenti K Titulorum indicem, quem exhibent codices, hic dare supersedemus, quippe qui concordent Jere ad uerbum cum eis, qui siue infra siue supra singulis quaeslionibus sunt praepositi 24 tota (corr.) D 26 reuocare a 27 putarit hngelbrecht putaret DKa ) [*]( 27* )

420
qui deum suum, quem misericordem esse pronuntiant, effusione sui sanguinis aestimant delectari. nihil deo carum in nobis, nihil est odiosum; nulla mortis nostrae condicione, nulla sanitatis integritate laetatur nec quid ubi geratur scire desiderat, non quod inpossibile sit diuinae maiestati omnium fere quae gesta sunt uel geruntur habere notitiam, sed quod scire nolit miserias hominum uanitatesque mundanas. sic denique scriptum est: uanitas uanitantium, uniuersa uanitas.\'

Quorum sententia desperatione firmata ut diuini sensus auctoritate dissoluitur, sic ipsorum sacro sermone uulgari, qui maximus habetur in usu, conuincitur expugnata. nam cum inter negotia diuersorumque contractus fides perfidiaque contendunt. ut testis diuinitas adhibetur, quae aliquando quid agamus scire negatur. \'testis est\', inquiunt, (deus: deus uideat, deus iudicet, deus faciat, deus reddat.) et cum ad necessitatem iuris iurandi uenitur et iurantis animus metuit, ne sibi aliquid obueniat peieranti, et iusiurandum exigit, reddi ei posse confidit, qui sibi male iurarit. et cum sanitas exoptata et bona ualitudo fuerit consecuta, diuinitati gratiae referuntur; et cum aliqua decidente materia casu proximus inlaesus euaserit, deus bonus dicitur praestitisse; et cum aduerso uentorum flatu commoti aequoris fluctus insurgunt et nauis undique caesa quassatur, nauigantium turbae ad caelum manus extendunt, deum supplici uoce deprecantur et exaudiri se et liberari posse confidunt. unde haec, si deo nulla nostri est cura et quod agimus ignorat?