Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

A fidelibus enim et bene agentibus melioratur natiuitas, ab infidelibus autem et male agentibus deterioratur. sic enim est natiuitas quasi arbor quae inseritur, quia, si bono surculo inseritur, melior fiet et bona dicetur, sin uero malo surculo inseratur, et deterior erit et non bona, sed mala uocabitur. ita et natiuitati si bona accedat doctrina, bonos faciet fructus; si autem mala, malos faciet fructus. ita sicut necessaria est arbor, ut sit ubi inseratur, ita et necessaria est natiuitas, ut sit ubi proficiatur.