Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Audi nunc, catholice, euangelio teste prodesse hominis natiuitatem. cum Symeon enim uir iustus uellet exire de saeculo sufficere sibi putans creatoris sine mysterii eius cognitione notitiam, non permissum est ei, nisi crementum faceret in dei perceptione, ut plenam haberet fidei suae mercedem. denique natum saluatorem accipiens in manibus benedixit deum et dixit: domine, nunc dimitte seruum tuum secundum uerbum tuum in pace, quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum. manifeste ostensum est dei beneficium esse in hominis natiuitate, quando uiro iusto de morte cogitanti responsum est, quod non ante moreretur, quam christum domini uidisset. tantum enim proficiebat in uita, ut dignus fieret etiam in praesenti uidere, quem liberatorem sperabat post mortem. qui ergo reseruatus in uita non permissus est mori, nisi spei suae fructum uidisset, ut securus esset quia de uita ad uitam transiret, quo modo potest dici non huic profuisse natiuitas?