Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Sed forte sub dei nomine Moyses errorem induxit! satis tibi faciant signa et prodigia per Moysen facta in Aegypto: suadeant tibi mirabilia quae in rubro mari gesta sunt ad liberationem filiorum Israhel; audi magos confitentes quia digitus dei est hic; consenti apostolo dicenti: nolo enim, ait, uos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes per mare transierunt et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari et omnes eandem escam spiritalem ederunt et omnes eundem potum spiritalem biberunt. bibebant enim de spiritali sequenti petra; petra autem erat Christus. et unde haec apostolus locutus est? praesto est scriptura, in qua legimus Christum dominum nostrum -dicentem Iudaeis: si crederetis Moysi, crederetis et mihi, quia de me scripsit Moyses. quis huic concordiae fidem deneget? quis audeat dicere quod unum est discrepare? quis tam malae mentis est, ut indiuiduam caritatem uideri contendat inimicitiam? ecce habes et uerborum testimonia et exempla uirtutum, quae animum tuum subiugent ueritati, ut non aliud putes uerum quam quod ecclesiae catholicae continent libri.