Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Contuendum etenim est quo modo dictum est, quia nemo scit quidsit in homine nisi spiritus hominis, qui in eo est. spiritum animum significauit, quia nemo scit quid sit in animo hominis nisi animus eius, qui est spiritus. sic et in deo nemo scit quae sunt nisi spiritus dei, hoc est ipse deus.
Qui enim de deo est, non aliud intellegitur esse quam deus est. ideo spiritus dei scit quid in deo est, quia de deo est. nam si cogitationes hominum nemo nouit nisi deus, quanto magis dei secreta et uoluntatem nullus potest cognoscere nisi sit de deo, hoc est idem ipse deus! ipse est enim soli sibi cognitus.
Nam utique in deo non sunt cogitationes. nec enim tractat apud se quid faciat aut quid non faciat deliberans an [*]( 2. 9 cf. I Cor. 2, 10 6 cf. Bom. 8, 27 8 Rom. 8, 26 14 1 Cor. 2, 11 ) [*]( 1 hic M 2 ignorari (corr.) C alto (corr.) C dei] add. lirtnte P 5 misteria interiora (teria int in raa.) C 10 signiflcatar (ur eras.) M mysterium] et mjaticum P 13 quomodo dictum] quomodictum FA quia-signi6cauit om. N quia] quod GA 14 sit] acitPAf 15 animam MCNX 16 animo] anima (corr.) C spiritus] ips N 17 nemo] meo FB 19 qui enim] quid enim quod P 23 ipse idem N est enim] est C enim eat OA 26 aut quid non faciat om. X )
De deo loquitur, qui semper unus et inmutabilis est, sine in filio siue in sancto spiritu. quod enim uult pater, hoc uult et filius, et quod uult filius, eadem uult et sanctus spiritus. quam ob rem aliquando dicitur spiritus dei, aliquando spiritus Christi, quia a deo, inquit, prodit, et: de meo accipiet.
Hinc est unde Iohannes apostolus ait: ex hoc scimus quia deus in nobis manet, de spiritu suo, quem dedit nobis. igitur si spiritu dei manente in nobis deus manere dicitur in nobis, deus significatur esse spiritus dei..
Denique hic est signum credentium, quod sint filii dei, ut, cum hunc accipiunt, dei se filios audeant appellare. nisi enim signum deitatis habuerint, dei filii dici non poterunt; quia enim quis uerus dei filius non est, ut sit totus de toto, sicut et Christus, per adoptionem autem fiunt filii dei, ut accipientes spiritum Christi per ipsum filii dei dicantur, per id quod de deo est quem in se habent spiritum. in filiis enim, quamuis adoptatiui sint, patris tamen ex aliqua parte debet uideri substantia.
In mundo enim quia res inperfectae sunt, adoptati ab hominibus filii nullum pignus, sed solum nomen accipiunt; [*](6 cf. Ioh. 16, 13 9 cf. Matth. 3, 16 etc. 10 cf. Rom. 8, 9 Ioh. 15, 26 Ioh. 16, 15 11 I Ioh. 3, 24 15 cf. Rom. 8, 14. Eph. 4, 30 19 cf. Rom. 8, 23 etc. ) [*]( 1 sunt pr.] non sunt cogitationea nec enim tractat apud se quid faciat aut quid non faciat deliberans an expediat, quia omnia que in deo sunt P (corr.) 3 immotantur C 5 Bubstantiam (eorr.) C 6 est om. X 7 spu 800 NGA 8 sps ses MCX sanctus om. N 10 xfs M qui NFB prodit M cum codd. bibl. d e procedit cet. 11 hic X iohannis CNB 12 Buo om. X 13 nobis pr.] in nobis CNX sps M deus om. M deuB-nobis om. CNX 14 sptl P 16 audeat CN 17 potuerunt PN 21 spiritum] xpm N 22 adoptiui PNX (non F) 28 uideri (d s. l., ei uide in ras.) C 25, fili B nullam M. )