Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Unde et adiecit: et deus erat uerbum. nunc ostendit aperte quia quae supra dicta sunt congruunt uerbo, quia deus est, inquit, uerbum et de deo aliter non oportet sentiri, quam ut semper dicatur fuisse. si enim coepit, creatura est; [*]( 1. 14. 20. 23. 24 Ioh. 1, 1 2 1 Ioh. 1, 1 8 Gen. 1, 1 ) [*]( 3 êsse] est (corr.) M 4 quod enim incipit esse om. P 5 ut dicatur coepit esse in initio om. CNX esse om. P 6 inter] ter M in alt. om. CNX factos C 7 habere om. P quae CX sicat (corr.) M 9 terram PM qui OA 10 facere om. M 11 eet] est ut P 13 incoantee C 14 illud] aliat (a et i eras.) M 16 qui (corr.) C 17 pius M 21 minima C 28 et pr.] et.. F om. GA. 25 oportet. N. )
Apud deum autem ideo dicitur semper fuisse, quia non ex se, sed ex deo-deos est. quam ob rem et nomen eius dicitur \'uerbum dei\', sicut fides eiusdem euangelistae in Reuelatione sua demonstrat; ait enim inter cetera: e t nom en e ius est uerbum dei. ut enim non ipse, ex quo sunt omnia, significaretur, sed per quem sunt omnia, id est non pater sed filius, uerbum dei\' appellatus est, ut, quia deus sine uerbo esse non potest, hic, qui \'uerbum dei* dicitur, semper apud deum fuisse credatur et, quia uerbum non est extra eum cuius uerbum est, uerbum hoc, quod apud deum erat, non aliunde, sed de deo esse significatum intellegatur et, quia de deo est, non absurde deus dicatur.
Itaque non duos deos facit deum fuisse apud deum. si enim essent duo, diuersi essent natura nec unius uoluntatis. si enim nos homines, cum unius sumus naturae, diuersae tamen sumus uoluntatis, quanto magis, ubi diuersa est et natura! et nec deus apud deum esse diceretur. deus enim, qui apud deum erat et est, non ex se habet quod deus est; si quo minus, nec apud deum deus esse diceretur neque dei uerbum\' deus uerbum appellaretur, sed quia quod de deo est non aliud significat esse quam deus est, uerbum dei* deus est nuncupatus, ut, quia \'uerbum dei\' dicitur, ad alterum deum non referretur, quod autem deus uocatur, ne ad [*](4 loh. 1, 2 7 Apoc. 19, 13 8 cf. I Cor. 8, 6 9 cf. I Cor. 8, 6 et Ioh. 1, 8 ) [*](1 si] dens non est (exp.) P aic (corr.) N 4 autem] enim GA 6 euangeliBta M 8 enim non] enim non ex (non ex eras.) P 9 sed per quem] semper que M per] post C 11 hinc M 12 extra eum] extraneum X 18 hoc quod apud deum erat non aliunde sed om. X 16 deos om. N 18 diuersa GÃ 19 uoluntate GÃ 20 nature C 21 est pr. om. (add. 8. I. m2) M non] nec C 22 ease deus P . 28 appellararetur CN 26 referetur PCFB refferetur (corr. add. r 8. I.) N refertur GA ad] et (corr. m2) C )
Propterea de uerbo incipit loqui euangelium, priusquam de deo loquatur patre, quia quaestiones non de deo fiunt, sed de uerbo dei. nemo enim dubitat de deo, sed de eo, qui de deo deus est. omnia enim lingua caelestium et terrestrium fatetur unum deum, sed in sacramento unius dei turbatur. trepidat enim audiens deum') dici uerbum dei; corporalibus enim modis pulsatur, quia uerbum hominis homo dici non potest. cum utique deus natura sit simplex, non membris conpositus neque qui intus habeat et foris, neque ante et post, aut summum et imum, sed, si potest dici, totus per omnia idem, numquam uarius aut absimilis — una autem claritas eius est inmensa; nam si ignis non habet anteriora et posteriora aut intus et foris, quanto magis creator eius! —, itaque, quia omne quod deus est totum unum est, non discrepat, cum quod de deo est dicitur deus.
Ex parte ergo humano exemplo, ex parte non humano dei filius, qui est uerbum dei, deus est. ea enim ratione, qua filii hominum homines sunt, dei filius deus est. sed quia ex conmixtione filii hominum homines sunt, non hoc exemplo filius dei deus est, quia ex simplici deo simpliciter natus est. [*]( 3. 7 cf. Symb. Nicaen. teste Torno Damasi (Ecel. Occid. Mon. ed. Turner I 283) 5 ef. Ioh. 1,1 7 cf. Phil. 2, 10. 11 ) [*]( 3 propriam X gloriam QA qui] quod C 5 loqui in (in trfU.) N 6 de pr. om. N 7 de Urt. om. MN in ras. A eo] deo NX eo s. ras. A 8 deo] deo natus P om. C et om. M 11 enim om. P homo diciJ homi- M 15 nusquam P una] uUla G, (corr.) A 16 si ignis] signis C, (pr. s in rtll.) F et posteriora om. M 17 et] aut M 18 quod deas est totum unum est non discrepat cam] id est id est N 21 deus dei P ea] ei P 22 hominis C 23 conmizione M homines] hominis C 24 simplici] empliti (t partim erag.) M simpliter M similiter GA )