Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

In principio erat uerbum. quid est \'in principio\'? quoniam legimus et in ueteribus libris: in principio fecit deus caelum et terram, et in epistula eius, cuius euangelium est, de cuius principio aliquid conamur edicere, eodem sensu significatum est; ait enim: quod erat ab initio. epistula ergo et euangelium unum habent sensum. aliud est enim quod in uetere ait: in principio fecit deus caelum [*]( 5 cf. Esai. 40, 4 9 cf. Luc. 10, 18 10 cf. Rom. 1, 4. 8, 39 11 cf. I Cor. 1, 27 16 cf. I Tim. 1, 17 19 Ioh. 1, 1 20 Gen. I, 1 23 I Ioh. 1, 1 25 Gen. 1, 1. ) [*]( \'1 scientiae C 2 iusto (corr.) C data om. P 3 errores (corr.) M 5 repleti GA 6 conpota X 8 desoluta P 9 deiectos (corr. tnJ2) C 10 iha xps CGA xps om. (add. s. I.) N 11 celo P 14 deuotio M 15 uite uitantes P ad om. P 17 amen om. CNX 18 INCIPIO (add. prin 8. I.) M 19 in alt. in ras. P 24 euangelium] euangelium est de cuius principio aliquid (e. d. c. p. a. exp.) P 25 ueteri PCNX )

365
et terram, et aliud cum dicit: in principio erat uerbum, et: quod erat ab initio. (in principio\' enim esse et (ab initio\' esse unum significat, quia ab initio quod erat non coepit esse. quod enim incipit esse ab initio non erat et ideo subicitur \'initio\', ut dicatur: coepit esse in initio\', id est, ut inter cetera in ordine primus sit, quia ipse in initio factus alios coepit post se habere, qui post illum sunt facti, sicut legimus, quia in principio fecit deus caelum et terram. non dixit: (in principio erat caelum et terra\', quia, cum non essent et disponeret deus facere mundum, <in principio\', hoc est inter cetera, quae ad mundi fabricam profecerunt, primum fecit caelum et terram\', quia principium initium est inchoantis aliquid, quod sit primum in ordine.

Illud autem quod dicitur, quia in principio erat, id est uerbum, ante inchoationem creaturae supernae et infernae significatur fuisse, ut non utique inter haec quae creata sunt prius factum intellegeretur, quia in principio erat, cum deus disponeret facere creaturam. ergo si in principio erat, id est ante omnia erat, semper erat ideoque et uerbum erat..