Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Si uelis aduertere, non incongruum uidebis quod putas diuersum esse a ratione. credens enim filium se habiturum, in quo omnes gentes benedicerentur et a quo sanctimonium exortandum erat, illa in parte signum accepit, per quam [*](4 cf. Dan. 13, 42 8 Num. 6, 27 15 Ioh. 11, 51 22 cf. Gen. 17, 10. 11. Rom. 4, 11 25 cf. Gen. 18, 18 ) [*](4 est cognitor P 6 esse et scripsi, et P easet cet. 8 autem om. PCNX 11 transfondat (a alt. in ras.) M 14 de nequisaimo] deoiquissimo CF 17 profeta N 19 quam (add. m2 uis AB) X 20 miniaterii (i quart. in ras. mS) M 22 oircumcisionis CNX 28 accipit C 24 auertere (corr. m2 AB) X 25 diuersam C )
Ita et Abraham fidei suae signum accipiens non deformatus est, sed melioratus. spiritaliter uero hoc significauit, quia nebula carnis circumcidi haberet a cordibus hominum per fidem Christi, quia carnalis error obstabat caliginem praestans humanis cordibus, ne cognoscerent creatorem. Abraham autem, quia promissus est ex semine eius futurus Christus, qui hanc caliginem abstergeret, ideo circumcisus est, quia filium credidit se habiturum, qui errorem hunc amputaret. iam uide, si non congrue illa in parte uel tale signum accepit.
Ut nimis impium facinus Sodomitarum possit aduerti, peccatum eorum peruenit usque ad necem filiorum ipsorum, ne [*]( 8 cf. Iud. 14, 6 5 cf. Iud. 18, 10 21 cf. Ioh. 5, 30 22 cf. Gen. 19, 25 ) [*]( 1 cessat ut] cessauit M sanctior] scI**tior (pr. i ru2 in raa.) M 2 animaduertantj enim aduertant C gauieu (add. sus s. I.) M 3 testimonium M, G (corr.) gloriosus MC 5 olofornS M oloferne C olifernum F, (eorr. m2) B holofernum GA exercitu. (corr.) C 6 manus P 8 prefert se NGA 9 aut (ut in ras.) M nonne (ne in ras.) M 18 melioratus haberet X 14 haberet om. X 16 nec C abrahae, (e in ras.) M, NX abarchae C 19 sed habituru M iam non (exp. non) M 20 accipit C 22 sodomitis X 23 sodomitarum facinuB C 24 peccata G A )
Haec ergo mors filiorum crimen est patrum. quoquo enim modo filii debitum spiritum reddiderunt, futuri accusatores parentum, quia perfidiam suam nec sanguine filiorum uincere potuerunt, non ergo in futurum, sed ad praesens tempus mala parentum filios inuenerunt. nec qualecumque beneficium est gloriosum non esse, nec tamen reum? nam si quidam cum precibus enituntur in postremis positi ad fidem ueri accedere, ut, si non coronam, uel ueniam mereantur, quo modo poterunt hinc aliqui queri, cum quibus ita actum est, ut neque esset unde ignosci sibi precarentur, neque sublimes haberentur qui minime laborauerant? confers nunc unius momenti cruciatum ad multi temporis poenam; arbitrare etiam multos laborare et, quia perseuerare non possunt, non solum effectum laboris amittere, sed et poena multari; adde etiam, quia difficile de malis nati [*]( 21 cf. Iac. 1, 12 ) [*]( 2 diu uiuentes] rediuiuentea X 8 occidi (corr.) C 4 ut] aut M 5 omnes (corr. m2 AB) X 6 et] eo P praerogatiaae CNX 7 eorum] ipaorum (corr.) N illorum] eorum X 8 queri] quem C 11 deum PNX 12 moysi X haec C 18 hunc] hanc (corr. m2 AB) X 14 quoquo] quod quod M quo NX 16 sanguinem (corr.) N 17 in Bm2, om. cet. 20 accidere C, (corr.) N 22 est actum P esse C 24 laborauerunt M nunc] nude M )