Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Nam quid aliud est uincere fatum, nisi inmutare naturam? quod si a deo utique esset, nec inmutari posset nec uinci. legitur namque cautum in quodam iuris libello aliquando mulierem quinque peperisse: quo modo subreptum est fatis, ut huic soli hoc natura decerneret, quod non erat fati? quod ei fati fuisset, aliquantae hac sorte oneratae fuissent. et cum quidam ad peregrina loca proficisceretur, uxorem suam amico, quem fidelem sciuit, commendauit, non utique puero, sed maturae aetatis, qui, ut diligentior custos eius esset, abscidit se, ut cum ea sine cuiusquam suspicione caute dormiret. quid putamus: fati fuisse aut consilii? sed quo modo fati fuit quod contrarium est? qui uincit enim quod natum in eo est, hic inanit fatum.
Et in studiis certe fatorum uertitur causa, ut sciat quis [*]( 1 cf. Valer. MM. IIII 5 ext. 1. Claud. Mam. grato act. Iuliano c. b ) [*]( 1 Etruscos] et ruaticos N (corr.), FB 2 erit (corr. m. rec.) M 3 inligebat (corr. m. rec. inligabat) M inliciebat CNX 5 omnibus (corr. m, rec. bominibus) M 8 nascetur OA accedene (corr. m. rec.) M utroque loco 11 immutari M 12 eaeet-naunque om. X 13 ligitur (corr. m. rec.) M 14 quo modo] quando (do in ras.) P fatis ut) fati sunt X 15 quod alt.] quia P 16 fati] fatis CNX aliquanta. CNX honoratae PCNX 17 proficeretur (corr. m. ree.) M 18 quem tidelem) infidelem X scit C sciit NFB sciens GA puero sedj pueros ad C 19 aetatia om. (add. m2 8. l.) C ut] et CNX 20 caotel caste P 22 contrarium] contra fatum P )
Sed si quod nascitur dicitis fatum, quidquid accesserit extra fatum erit. aut si quod accedit ex fato uenit, quare per laborem uenit? tunc enim fati diceretur, si inuito homini eueniret. quod enim imminet sine prouidentia, fatorum dicitur; quod enim excogitatur et diu pensitatur et exercitiis mediis adquiritur, cur fati esse dicatur?