Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Qua autem ratione nati dicentur, qui mathematicos urbe Roma prohibuerunt, quod ius seruatum non ignoratur et certe pagani fuerunt? quo modo fato fiunt quae contra fatum sunt? sed si est fatum, non facit contra se: isti non habent fatum, qui faciunt contra fatum, et si hi non habent fatum, non est fatum.

(Sed est\', inquiunt, \'fatum uni cuique praestans qua morte moriatur\'. quod si ita est, non est accusandus homicida. nam et duplici genere se defendet, quia et ipse fatis agentibus hoc fecit et ille agentibus fatis occisus est. sed inter haec lex pulsatur, quia punit oblatum homicidam. simili quoque modo nascitur qui adulter sit et quae adultera et cui fiat adulterium. quod si et hoc sic se habet, etiam nunc lex tangitur, quae punit adulteros, quod si uere fati esset, etiam ille puniendus erat, qui tale habet fatum, ut adulterium patiatur. et ipse enim particeps inuenitur, quia fatum eius admisit ut fieret adulterium. aequum ergo erat ut aut simul damnarentur aut simul absoluerentur; inter haec iniusta lex uidetur.

Ideoque si a deo sunt fata, lex non erit dei, quia hoc non solum deo, sed nec prudenti conuenit homini id damnare quod fecit. sed quoniam nemo umquam contra legem ausus est dicere uel a deo hanc esse negare, fata ex deo dici esse non poterunt, quia ista deus punit per legem. quando enim damnatur quod fit inpellentibus fatis, sine dubio fata damnantur.