Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Certe fati esse dicunt seruum habere aut non habere. esto. ab initio mundi haec fata ubi fuerunt? usque ad diluuium enim et infra multa serie annorum transacta non fuit haec condicio seruitutis. aut numquid ex Nini temporibus haec fata coeperunt, qui primus dicitur finitimis bella inferre coepisse [*]( 2 I Ioh. 4, 4 6 cf. Matth. 16, 19 etc. 7. 12 cf. Ios. 10, 12. 13 13 cf. IIII Reg. 20, 11 24 cf. lustin. Hist. I 1 ) [*]( 1 potest om. GA posset GA iohannis MC, N (corr.), FB 5 tamen] tunc (corr. fort. m2) C 6 et ante ligare add. P 7 concessa] est concessa P hiesu GA iustus (corr.) C iussum GA 10 ut] et P 11 accipit C 12 sicut inauditum (inauditum eras.) P soli. C 15 hora] hora horam P feceret M sexta GB quia] qui P, (corr. m. rec. quid) M 16 est pr.] est (m. rec. add. mg dicendum) M acceesum (corr.) C est aZt.] est (corr. m. rec. esse) M negant (add. m. rec. alt. negant) M 18 accipit CN impossibili M 20 habere om. (add. 8. I.) M 22 multas C serie-tramhacta om. (add. mg.) M erie C 23 aut—haec om. (add. mg.) M facta X 24 inferme FB )

334
et captos facere seruituti obnoxios P uides ergo postea hoc inuentum et non esse fati, sed actus demonum, quia, si fati fuisset, ab initio mundi fuisset. ipsa enim sunt sidera, quae facta sunt in initio, et in eo manet cursus eorum.

Et antea uita hominum agrestis erat nec diuitiis studebatur: quo modo nunc astrologi per astra dicunt diuites et, pauperes fieri? numquid mutata sunt astra, aut uersutia et praestigium est satanae, ut ea per stellas dicat fieri, quae angelis suis ministris operatur? accedente enim tempore, quo interitus ei adpropinquat, maiora adinuenit, per quae peccetur.

Ecce scimus fame laborasse Italiam et Africam, Siciliam et Sardiniam: dicant mathematici, si omnes hi unum fatum habuerunt, cum inter centum nec duorum sibi fata conuenire posse dicantur. erubescant et taceant et deo subplices manus tendant, in cuius potestate sunt omnia. sed in hoc forte subreptum est fatis: quid dicemus de Pannonia, quae sic erasa est, ut remedium habere non possit?.

0 infirmitas eorum, qui fide pendula Christianos se profitentur! dum enim de promissis dubitant, nec de his quae facta sunt cogitant. si enim ea quae a profetis et apostolis gesta sunt considerarent, numquam fabulas mathematicorum admitterent. scirent enim omnia in dei esse potestate nec terrerentur, quando bonis mala accidunt, quia in futuro iudicio remunerabuntur, memores apostoli dicentis: quia per tribulationes, inquit, oportet nos intrare in regnum dei. contentus enim et dei sui exspectans iudicium remuneratus [*](24 Act. 14, 22 ) [*]( 2 fati pr.] fatis P demonium (i exp.) N S ab initio-fuisset om. C 4 eo] e (corr. m. rec. eternum) M 5 agrestris N 6 astra logi G, A (eorr.) 8 stelles (corr.) M 10 adaenit X peccator C 11 affricam PCFB silitiam (corr.) MA 12 sardiniem (corr.) M Bardinam FG hii C (corr.), NX 18 habuerunt om. P 15 tendat (corr.) N 16 est om. N dicanms C de] de de C - de N panunia M, CN (corr.) 18 quia C 19 pro.missis M 24 apostolo FB 26 contus M remuneratos GA )

335
etiam uindicabitur. si enim in praesenti uindicari desiderat aut omni auiditate praesentibus frui copiis, dubitat de promissa uita ac per hoc in futuro inter perfidos deputatus poena dignus habebitur. mundum enim deus propter exercitium fecit et omnibus copiis honestauit duas causas proponens, praesentem et futuram, caelestem et terrenam, ut ad probationem essent hominum, ut qui spreta futura uita praesentem elegeret carni deputaretur, qui uero praesenti futuram anteponeret spiritalibus dignus haberetur, et qui iniuste pressus potentia iniustorum querellas deo deponeret uel reseruaret in futuro iudicio releuatus spiritali gloria honoraretur. unde nullus sanctorum in mundo gloriosus apparuit neque praesentes dilexit delicias. hinc apostolus: habentes, inquit, uictum et uestimentum his contenti simus. sed queritur Christianus et dolet, si quis felix uideatur in saeculo, cum Christianorum dignitas et felicitas non in terris promissa sit, sed in caelis: quo modo ergo Christianum se dicit, qui non illic gloriari uult, ubi promissum est, sed hic, ubi prohibitum est? si enim expediret praesentibus frui, non utique haec contemnentibus caelestia promitterentur.

Qua igitur spe Christiani mathematicis aures commodant, cum audiant Iohannem apostolum clamantem et dicentem: nolite diligere hunc mundum neque ea, quae in mundo sunt? itaque si haec sunt fidei uel legis nostrae praecepta, ne mundus diligatur neque ea, quae in mundo sunt, [*](12 cf. II Reg. 6, 22. Prone 25, 6 13 I Tim. 6, 8 23 I Ioh. 2, 15 ) [*](1 in om. P uindicari (in in ras.) N 8 uicta (?) P uita* M 4 exercitum PMO 5 et om. C 6 futurum C celestam M 7 homini P eligerent P elegeret (corr. eligeret) CN elegerit FB 11 Teuelatus M (corr.), CNX 14 sumas CNX quaeritur ex 17 ergo om. N 19 ezpederet N (corr.), FB 20 caelestibus C (corr.) 21 qua] quia X spem (corr.) M laepe GA ipi«ani M commendant X 22 clamanUem M 23 noli X dilegere M mumlum hunc GÃ 24 mundo] hoc mundo CN hanc mundo FB itaquemundo sunt om. P \' haec] hoc X 25 dilegatur (corr.) N in om. N mundo (corr. mundi m. rec.) N )

336
quid est ut quidam nostrum querantur contristati de aliorum felicitate quae est in mundo, quae apud deum forte infelicitas est, cum magis gaudere deberent, quia non illis mundus praestat, per quae obligati teneantur humanis rebus obnoxii?

Felicitas enim ista securitatis facultate accepta diuinorum caret sollicitudine. indiligens enim sit necesse est circa diuina oracula, qui omnibus necessariis refertus, unde sit sollicitus, non habet. alia enim sollicitudine incipere solent laborare huius modi, ut amplificentur in saeculo, quod sine peccato non potest fieri. si propius autem aspiciatur, uidebitur inimicus magis illorum esse mundus, quos beatos dicitur facere, uix enim aliquis illorum caelestia cogitat.

Gaudendum ergo Christianis est, dum recte conuersantes premuntur in saeculo. hic enim uicit saeculum, qui contentus quo modo illi euenerit in saeculo deo suo gratias agit, a quo, si qua hic denegata uidentur temporalia, reddi speret aeterna. ut quid enim deus futurum iudicium statuit, nisi ut qui iniuste deprimuntur ad tempus, in uita aeterna (exaltentur) conpressis his, qui per potentiam contemnentes aut non credentes futurum dei iudicium inpunitatem esse scelerum arbitrati sunt?