Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Haec omnia ignorantes pagani fatum appellant, cum diuersae sint causae et ista ab inimicis procurentur, ut quacumque ex causa inretitus homo subiciatur passionibus. sedfatum bonum appellant, cum bene temperata sunt corpora aut affabilitate commendantur habentia gratiam quandam; malum autem fatum esse, si plus caloris habeat aut umoris, aut si non sit aspersus gratia, sed magis ad detrimenta paratus, quos infortunatos uocant.

Fac uera esse. uidemus enim haec etiam in animalibus, ut plus habeant caloris; sed animalia non sunt rationabilia sicut homo, ut possint adhibita cura corpus suum temperare. ideo enim imperator est corporis animus, ut gubernet eum retinaculis legis diuinae. ea enim, quae siue inpulsu carnis siue ab inimico suggeruntur, non esse utilia lex ostendit diuina, quam ideo adiutorio dedit deus, ut dictantem inimicum mala quasi bona respicientes legis praecepta intellegamus illum esse seductorem, quia aliud suadet quam docet lex.

Sic ergo frenatur corpus, ut, quia feruet, minus illi detur et a deliciis retineatur. sicut enim corpus febricitans si accipiat escam aut potum, increscit illi calor, ita et huius modi corpora, quae sanguinis feruore uruntur, uehementius exardescent, nisi fuerint gubernata. igni enim si non des escam, sopitur.

Animi est ducere corpus; si autem dimiserit eum, ut [*]( 1 cf. Luc. 13, 16 ) [*]( 1 infirmantibus X 5 inritatur G inrititus N inritetur X 6 temporata MN 7 fabilitate P commendatur N habentiam CNX mulom M 8 factum G, (corr.) d 12 calores M coloris C 13 adhita (corr. m2) N temporare M 14 gubernaret P gubernet (ernet m2 in ras.) C illud P. eum C m2 ita ras. 15 enim] nim M 17 deus dedit P 19 aliud] illud C quam docet] condocet C 20 eic] si P, C (corr.), B feruet] in ras. C seruet G, (corr. Beroit, et postea seruiet) d 21 frebrititans M 22 si] sic M 28 ruuntur CX 26 demiserit N eum] illud P )

330
eat quo uult, praecipitat eum, sicut equus frenosus neclegentem sessorem. et quia corporis feruor plus exardescit agentibus inimicis ad deceptionem animae, quia non corpus desiderat, sed calore suo generat animae desideria, dei nostri tuitio imploranda est ad tutelam, ut prohibeat eos — quia non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates —, quibus amotis facile erit carnis et sanguinis motum conprimere. extinguitur, enim incendium, si desit materia per quam uiuat.

Illis autem eueniunt quae a mathematicis. dicuntur, qui credunt futurum quod dicunt. id enim agitur subtilitate demaniorum, ut ea efficiant, quae antestites illorum dixerint futura, ne falsi detecti prodantur. circa eos uero, qui responsis illorum non commodant fidem, non praeualet effectus eorum, quia neque ipsi tam intenti sunt, ut satisfaciant eis, qui illis non credunt, neque patitur deus facere illos per quod seducantur fidentes de deo et non credentes diabolo. omnia enim sic deus constituit, ut secundum unius cuiusque fidem eueniat ei, ut arbitrium liberum maneat uoluntatis. ac per hoc qui deo credit ad auxilium eius confugiens, nibil ei poterit praeualere; certus est enim in potestate eius esse, quae fecit, et non audere contra eum, quem uidet deum communem habere propitium.

Certe deus fecit mundum et solem et lunam et stellas creauit constituens eis cursus, quibus gubernatur genus hominum. numquid non habet potestatem imperare illis. ut aliquando aliud faciant, quam decretum habent? sic enim ea condidit, ut uoluntati eius subiaceant et tunc demum cursus decretos [*]( . 5 Eph. 6, 12 ) [*]( . 1 quod M praecipit NX eum] illad F 5 tuitio] uirtas P ducio C tutio NFB tutiHam C tutellam X 9 uiuit GA • 12 afficiant P, (corn m2) F .15 ipsi tam} tamen sibi G tamen ipsi (rn e:x::p.. et eras.) A qui] quia C .20 confugens ONFG. 21 in om. P, C (add. m2) 22.audire C audere (contrarium) (= diabolum) contra um coni. Engelbrecht oiriet] det (corr..m2) C commune X 25 bumanum CX 26 non habet om X 28 uolufttatis C .. )

331
exsequantur, si aliud minime fuerit praeceptum: ut, si rogatus ab his fuerit quibus ministrant, per id quod aut inportunae sint pluuiae aut nimia siccitate steriles fructus appareant, iubeat temperari tempus aut, si forte, ut adsolet, irato. deo uiuant homines, dum per luxoriam et uanitatem oberrantes non faciunt quod placet deo, diutissime suspensa pluuia, ut factum legimus sub Helia et Heliseo, famem excitet super terram, satisfactione placatus adnuat, ut imbres iungent aridam.

Eodem enim modo ratio. mundi est, ut imperium sae* culare. quo modo enim quidam pressi a rectoribus prouinciarum ad auxilium imperatorum decurrunt ut erigantur, ita et homines, si aduersa sibi uiderint tempora, supplices se praebeant deo, in cuius potestate sunt omnia.

Sed hoc mathematicis non uidetur. aliud enim fieri inquiunt non posse, quam ut sidera decretas sibi impleant causas; et neque reuocari neque ad aliud inpelli possunt, sed semel statuta seruant officia. haec mathematicorum. adseueratio est, ut dicant fata inmutari non posse neque precibus aliquid impetrari, quia semel deum dicunt statuisse totius mundi rationem et ministris sideribus tradidisse, quae neque retro neque ante ferri possunt.

Hic est error mathematicorum, quo etiam deum pulsant. per hanc enim adseuerationem negant, aliquid posse fieri extra ordinem mundi, ut omnia, quae in mundo a deo facta leguntur, si a mundi lege discordant, negent credenda, illa autem asserant, quae iuxta statuta mundi facta dicuntur, ut neque. uirgo peperisse dicatur neque uirga Aaron floruisse et [*](7 cf. m Reg. 17. 18 27 cf. Luc. ,1, 34 cf. Num. 17, 8 (23) ) [*]( 1 wgequantpr] et sequantur M 2 ministrant όm. X 3 frQctos C 6 diutisairae edd. diutissima eodd. (con;. A) suBpensus P 7 fatum P; fMttom N . famen PM excitat (corr.) C 9 eodem (corr. eadem) N ipodo ratio] moderatio P, C (r in ras.), NX . 10 quidem G, (corr.) A. 11 uti (?) M. 13 apotest M 16 ad om. X 19 statuisse se M, C (se m2 s. I), NX (se erat. A) . 20 ministroa P tradisse CN .21 ferre M 23 enim om. P 26 fata P, (corr.) 4 ut om. X 27 uirga om. N. 4mamrQn (twi.ananrpB) JV ...\' . -\' ..\' ,.: )

332
fructum adtulisse neque Sarra anus peperisse. haec enim mundi ratio non habet, quia extra mundi ordinem a deo facta leguntur. et quid mirum, si auctor mundi fecit quod non potest mundus?

\'Sed transgressus uidetur\', aiunt, \'rationem quam statuit, ut aliter ipse fecisse dicatur, quam mundo decreuit\'. age uero, mundo legem statuit faciendi aut generandi: numquid sibi? et humilitas eius erat, si sic faceret, sicut ab eo conditus mundus. et unde ab eo factum intellegeretur, si mundi lege fecisset quod fecit? ut autem intellegeretur a deo factum, non a mundo, alio ordine factum est.

Certe soli decreuit ut incessabiliter impleat statuta spatia nec habeat licentiam standi: numquid, quia hanc legem ei statuit, nec ipsi licebit statuere illum?