Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Factus ergo homo coepit uenerari suum conditorem, quia et dignum est et causa hoc exigit. quod cum per desidiam hominum obsoleuisset, reparauit istud deus in Abraham, ut cognitio dei, quae fuerat in Adam, inciperet rursus in Abraham, ut ab eo geniti sub hac cognitione educarentur et per traducem non deficeret neque deesset, qui coleret deum, aduocatis etiam exterae gentis hominibus ad istam dei cognitionem. [*]( 1 cf. Ex. 3, 20 ) [*]( 2 noirabilibus—deus Om. P 3 haec alt.) hae N 4 cui populo cui genti P 9 ut] aut G, (corr.) A 11 ibi mauult Engelbrecht oratio X 12 neque] quae CNX qui] quia GA 14 coepta] accepta X 16 cum (eras) N; cum quando = quando quidem, c/. Study of Ambst.p. 77 19 age (eras.) N 20 au t] autsi G Â se om. M 23 elegit CX 24obaol.uissetCobsoluis9et.ZVX in om. N 26 genti M genitis N sub (eras.) N hac] hae CNFB eius GA cognitiones Nm2 27 aduocatus X 28 eiterre gentis N exterrae gentes X )

317
qui ergo cognoscit, sub initio est; qui autem cognoscitur, super initium est. qua igitur ratione pagani legem suam ante dicunt fuisse quam nostram? si mundus ante deum est — quod absit! —, sic potest et paganitas anteponi Christianitati.

Nemo miretur de nomine Christianitatis. est enim colere unum deum in mysterio trinitatis, quia, si nomen Christi putatur ei crisma, nominis tamen ratio ante creaturam est. apud maiores enim nostros, qui in reges ungebantur, christi uocabantur habentes imaginem uenturi Christi, qui natus de deo patre in regem non inmerito Christus appellatur, quia, quod istis crisma, illi dedit natiuitas. quem, quamdiu ignorant pagani, reprobant, cum autem cognouerint, diligentius excolunt gaudentes quia de malo transierunt ad bonum. qui enim in re tam friuola et inepta pertinaces fuerunt, quam fortiores et uehementiores erunt cognita ueritate! qualis ergo Christus noster est, qui cum nescitur oditur, cum cognoscitur amatur! nam omnis malus, cum nescitur, amatur, cognitus oditur. quanti retro oderunt Christum, qui nunc amant quique dolent odisse se, quod nescierant! inprudentis enim est odisse quem nescias, quia probandum est an odio digna res sit. denique qui hodie aduersantur, crastino defendent paenitentiam agentes tarde se cognouisse quod uerum est. quodsi odio digna res esset aut aliquid haberet fallaciae, cottidie ex Christianis fierent pagani. porro autem, quoniam haec est ueritas, cottidie omni hora [*]( 8 cf. I Reg. 16, 6 etc. 15 sqq. cf. Tert. Apol. 1 ) [*]( 2 quia N (corr.), X rati.oni C natione X ratione (ra in ras.) A 4 xpianitate(m) X õ de nomine om. P 6 in om, P ministerio PC 7 est om. P 8 christi nocabantnr om. P 9 natna] add. est C patre (pa in ras.) C 10 iste (corr. isti) M 12 excolent P 13 transiaerant (corr.) N in om. CNX re tam] rectam C tam N frinola (corr. friuoli) N 14 inepta (corr. inepti) N tam ante pertin. add. P fortiorem C, N (corr. m2), FB 15 Doster] nonc OA 16 hoditur cum cognoscitur amatur om. (add, mg.) M nam.. C omnes O, (corr.) A 17 cum] quamdiu P 19 nescierunt C inprndentes M est enim P, cf. Study of Ambst. p. 73 nescias (corr. m2 nesciat) N 23 et fallatiae C cotidie (e in ras.) N fierint paganani M 24 quoniam om. G A at quotidie P )

318
sine intermissione deserentes Iouem, inter quos sofistae et nobiles muadi, qui eum deum cosfinxerant, confugiunt ad Christum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum.

CXV. DE FATO.

Nihil tam contrarium Christiano, quam si arti matheseos adhibeat curam. haec enim inimica dinoscitur dei legi. si enim nascuntur qui mali sint et e contra qui boni sint, frustra lex data dicetur, et non solum hoc, sed et iniustus habebitur legis lator. qui enim lege data cogit homines contra id quod nati sunt facere sciens non posse mutari naturam, ad hoc utique legem dedisse uidetur, ut haberet occasionem, qua crudelitatem suam de nece hominis satiaret. ut quid enim prohibet, quod scit auerti non posse? aut quemammodum damnat hominem qui non fecit, quod facere non potuit?

Si autem iustus uidetur, ut est — quia istud de deo sentire nefarium est —, recte et salutari ratione legem dedit, scius posse hominem continere se ab id quod prohibet lex. igitur quia iuste legem dedit, non est utique inicus, cum uindicat.

Itaque si legi dei fides commodanda est, quia iuste probatur data, ars matheseos euitanda et fugienda est. hanc enim astutia et subtilitas inuenit diaboli. quia enim aperte repugnare non audet auctori, tergiuersatione id agit, ut et deo iniuriam [*](3 cf. I Tiin. 1, 17 ) [*](2 confixerant CNX coufigiunt GA 3 amen post 6aeculorum add. PCB 5 sic M arthi C, N (corr.) arthe X mathesios X 6 iniqua M denoscitar N (corr.), FB 7 noecautnr C, (corr.) N male FB sint pr.l sunt P sint alt.] sunt PGA lex] add. a deo P 8 dicitur NX et alt. om. G habebitur] add. sanctus moyses et per mojs deus P 10 matare N (corr.), X 11 legem non (non ercu.) N 12 homines X 13 quem admodum PCX 15 uidetur] add. sanctus legis lator P 16 sentiret C 17 scius om. (lacuna) P id] eo P it M (ad ab id quod cf. cum id quod p. 179, 10) 20 lege C commendanda G, (earr.) A 21 matheos M mathesseos NFB uitanda P euidanda (corr. mJS) CNFB eoitiauda (corr.) G 22 astutiam N (exp. m mS), G.A. subtilitatem GA diabolus G.A. qui C repugnasse X 24 id] ad X et ut GA )

319
faciat et hominem legi inimicam ©onstitueDS morte multet secunda.

Qui ergo dei auctoritati cedit et factum eius retractari nefarium ducit, legi ab illo datae obtemperat die noctuque studiis eius insistens, nec aliquid aduersum respicit non dubitans quia potens est homo praecepta eius seruare. nam bi, qui peccare gestiunt, occasiones quaerunt quo modo peccata sua a se faciant aliena, ut, dum naturae quasi inputanda peccata sunt, inmunis esse uideatur a poena peccator. hoc propositum horum est, qui desperatione promissae uitae praesenti desiderant frui uoluptate.

At hi, qui freti fiducia fidei spem futurorum expectant, hoc implere contendunt, quod in primordio renascibilitatis polliciti sunt, ut abrenuntiarent pompis et uoluptatibus satanae. quanta ergo subtilitate usus est satanas, ut promtiorem hominem faceret ad peccandum, per quod inuidiae suae expleret nequitiam! dum enim audit sic se natum esse, ut peccet, et deum non ignorat esse iustissimum, credit se inpune peccare, quia, qui iustus iudex est, non damnat eum, qui imperante natura peccauit, nec quidem eius peccatum dicendum est, quod alius egit per illum, si deceptus est homo; peccatis enim pressus factus est morti obnoxius. igitur tollit omne hominis bonum, qui tollit et malum. si enim peccator non habet poenam, nec iustus coronam; et quid laudantur boni et reprehenduntur mali? si enim huius naturae est ut peccare non possit, quid laudas in illo, quod non est eius? et ut quid condemnas [*](1 cf. Apoc. 21, 8 etc. 4 cf. Ios. 1, 8. Ps. 1, 2 14 cf. formula baptismi 19 cf. II Tim. 4, 8 24 cf. II Tim. 4, 8 etc. ) [*]( 2 fecunda X 4 nefariam M obtemperat (e alt. m2 in ras.) N 6 reseroare G, (corr.) A 7 hii CNFB 8 inputandam G, (corr.) d 18 im M 14 adrennntiarent (corr. et renantiarent) C 18 non om. M 20 est om. C 21 ai Engelbrecht sic codd. 22 praeaaum GB def. F a morti vsque ad permaneret (p. 321, 9), cuius loco codicis Monac. ltú. 14537 (E) lectiones substituo obnezus M homini P 24 et pr.] ut add. P reprehentur M 26 laudes C eius est P )

320
in peccatore delictum, cum scias non eius esse, quod peccat, nisi quia iniustus erit, qui bonum laudat et malum accusat?