Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Sed inrationabilis uulgus aut apparentes umbras aut demonia aut simulacra mortuorum ut deos colere coeperunt; quae res in consuetudinem uetustatis deducta arbitratur rationis sibi ueritatem posse defendi, cum ueritatis ratio non ex consuetudine neque ex uetustate, sed ex deo sit, qui non uetustate deus probatur, sed aeternitate. quam ob rem fides non coepta res, sed sine initio est. in deum enim credere nostrum incipere est; nam quod creditur, aeternum est. quo modo ergo anteriores se putant pagani, cum quando quod colunt post deum est? numquid non opus post opificem est? pagani colunt opera, nos opificem; illi creaturam, nos creatorem. certe deus fecit mundum: age, facto notitiam suam non ostendit? aut fecit hominem et noluit se ab eo coli, quem fecit? sed absurdum est.
Factus ergo homo coepit uenerari suum conditorem, quia et dignum est et causa hoc exigit. quod cum per desidiam hominum obsoleuisset, reparauit istud deus in Abraham, ut cognitio dei, quae fuerat in Adam, inciperet rursus in Abraham, ut ab eo geniti sub hac cognitione educarentur et per traducem non deficeret neque deesset, qui coleret deum, aduocatis etiam exterae gentis hominibus ad istam dei cognitionem. [*]( 1 cf. Ex. 3, 20 ) [*]( 2 noirabilibus—deus Om. P 3 haec alt.) hae N 4 cui populo cui genti P 9 ut] aut G, (corr.) A 11 ibi mauult Engelbrecht oratio X 12 neque] quae CNX qui] quia GA 14 coepta] accepta X 16 cum (eras) N; cum quando = quando quidem, c/. Study of Ambst.p. 77 19 age (eras.) N 20 au t] autsi G Â se om. M 23 elegit CX 24obaol.uissetCobsoluis9et.ZVX in om. N 26 genti M genitis N sub (eras.) N hac] hae CNFB eius GA cognitiones Nm2 27 aduocatus X 28 eiterre gentis N exterrae gentes X )
Nemo miretur de nomine Christianitatis. est enim colere unum deum in mysterio trinitatis, quia, si nomen Christi putatur ei crisma, nominis tamen ratio ante creaturam est. apud maiores enim nostros, qui in reges ungebantur, christi uocabantur habentes imaginem uenturi Christi, qui natus de deo patre in regem non inmerito Christus appellatur, quia, quod istis crisma, illi dedit natiuitas. quem, quamdiu ignorant pagani, reprobant, cum autem cognouerint, diligentius excolunt gaudentes quia de malo transierunt ad bonum. qui enim in re tam friuola et inepta pertinaces fuerunt, quam fortiores et uehementiores erunt cognita ueritate! qualis ergo Christus noster est, qui cum nescitur oditur, cum cognoscitur amatur! nam omnis malus, cum nescitur, amatur, cognitus oditur. quanti retro oderunt Christum, qui nunc amant quique dolent odisse se, quod nescierant! inprudentis enim est odisse quem nescias, quia probandum est an odio digna res sit. denique qui hodie aduersantur, crastino defendent paenitentiam agentes tarde se cognouisse quod uerum est. quodsi odio digna res esset aut aliquid haberet fallaciae, cottidie ex Christianis fierent pagani. porro autem, quoniam haec est ueritas, cottidie omni hora [*]( 8 cf. I Reg. 16, 6 etc. 15 sqq. cf. Tert. Apol. 1 ) [*]( 2 quia N (corr.), X rati.oni C natione X ratione (ra in ras.) A 4 xpianitate(m) X õ de nomine om. P 6 in om, P ministerio PC 7 est om. P 8 christi nocabantnr om. P 9 natna] add. est C patre (pa in ras.) C 10 iste (corr. isti) M 12 excolent P 13 transiaerant (corr.) N in om. CNX re tam] rectam C tam N frinola (corr. friuoli) N 14 inepta (corr. inepti) N tam ante pertin. add. P fortiorem C, N (corr. m2), FB 15 Doster] nonc OA 16 hoditur cum cognoscitur amatur om. (add, mg.) M nam.. C omnes O, (corr.) A 17 cum] quamdiu P 19 nescierunt C inprndentes M est enim P, cf. Study of Ambst. p. 73 nescias (corr. m2 nesciat) N 23 et fallatiae C cotidie (e in ras.) N fierint paganani M 24 quoniam om. G A at quotidie P )
Nihil tam contrarium Christiano, quam si arti matheseos adhibeat curam. haec enim inimica dinoscitur dei legi. si enim nascuntur qui mali sint et e contra qui boni sint, frustra lex data dicetur, et non solum hoc, sed et iniustus habebitur legis lator. qui enim lege data cogit homines contra id quod nati sunt facere sciens non posse mutari naturam, ad hoc utique legem dedisse uidetur, ut haberet occasionem, qua crudelitatem suam de nece hominis satiaret. ut quid enim prohibet, quod scit auerti non posse? aut quemammodum damnat hominem qui non fecit, quod facere non potuit?
Si autem iustus uidetur, ut est — quia istud de deo sentire nefarium est —, recte et salutari ratione legem dedit, scius posse hominem continere se ab id quod prohibet lex. igitur quia iuste legem dedit, non est utique inicus, cum uindicat.
Itaque si legi dei fides commodanda est, quia iuste probatur data, ars matheseos euitanda et fugienda est. hanc enim astutia et subtilitas inuenit diaboli. quia enim aperte repugnare non audet auctori, tergiuersatione id agit, ut et deo iniuriam [*](3 cf. I Tiin. 1, 17 ) [*](2 confixerant CNX coufigiunt GA 3 amen post 6aeculorum add. PCB 5 sic M arthi C, N (corr.) arthe X mathesios X 6 iniqua M denoscitar N (corr.), FB 7 noecautnr C, (corr.) N male FB sint pr.l sunt P sint alt.] sunt PGA lex] add. a deo P 8 dicitur NX et alt. om. G habebitur] add. sanctus moyses et per mojs deus P 10 matare N (corr.), X 11 legem non (non ercu.) N 12 homines X 13 quem admodum PCX 15 uidetur] add. sanctus legis lator P 16 sentiret C 17 scius om. (lacuna) P id] eo P it M (ad ab id quod cf. cum id quod p. 179, 10) 20 lege C commendanda G, (earr.) A 21 matheos M mathesseos NFB uitanda P euidanda (corr. mJS) CNFB eoitiauda (corr.) G 22 astutiam N (exp. m mS), G.A. subtilitatem GA diabolus G.A. qui C repugnasse X 24 id] ad X et ut GA )
Qui ergo dei auctoritati cedit et factum eius retractari nefarium ducit, legi ab illo datae obtemperat die noctuque studiis eius insistens, nec aliquid aduersum respicit non dubitans quia potens est homo praecepta eius seruare. nam bi, qui peccare gestiunt, occasiones quaerunt quo modo peccata sua a se faciant aliena, ut, dum naturae quasi inputanda peccata sunt, inmunis esse uideatur a poena peccator. hoc propositum horum est, qui desperatione promissae uitae praesenti desiderant frui uoluptate.