Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Cum in errore degeremus, in quo nunc manent pagani, nullis uirtutum signis adtracti, sed nudis uerbis quae sacra uocant percepimus prodesse putantes, non quod diuinitas commendarat, sed quod uetus consuetudo tradiderat, in qua [*](17 cf. I lob. 5, 10 ) [*](1 hii C (corr.), NX. 2 dehonesta*** (add. ta 8. I. m. rec.) M dehonestate C 4 porro iam] iam P iam porro CX 5 intentio P inuentio est (est eras.) C 6 dei] d M 7 declaratamo (o corr. a) M 9 -berent permanere noleates in detecto crimine om. (add. mg.) M nolentes P, cui assmtitur Engelbreckt 10 ne (ertu.) cognoseentes M 11 confnsionis P 12 conninctua (corr. m. rec. [?]) M 14 poaai C poue. N 15 auctoritatem nostram C 16 dederemna (dede eraa.) M 18 quia C 20 acturi] aotori (eras.) M auctori (?) (eorr. aatori) N anetorie] anctores <? (covr.), A 21 in pr. om. CNX detejferemns GA 28 percipimuB CNX prod esee P prodisse C diuitas (corr. m. rec.) M 24 commendaret P commendauerat CNX sed quod netns consuetudo tradiderat om. (add. mg.) 14 nentni C, N (corr.), X )
Nunc quando stulti fuimus iudicetur: cum nudis uerbis credidimus, aut cum rebus ? sine dubio enim res ante uerba sunt, quippe cum ad res significandas inuenta sint si ergo traditioni humanae nulla suadente uirtute, quae ad inludendas mentes hominum inuenta est, fidem dedimus, quanto magis huic, quam diuinam et deificam omnia signa, quae deum inuocant, contestantur! nonne digne stulti iudicaremur, si uirtutibus non crederemus, qui sermonibus credideramus ? nonne rationabiliter inprouidi et inconsulti notaremur, si aduocantem spem non sequeremur, qui desperationi fueramus obnoxii ?
\'Sed\', aiunt e contra, \'stultum est quod creditur; non enim ratione subsistit deum habere filium neque emortua et dissoluta corpora rursus reparari ad uitam). omnes philosofi et sectarum inuentores diuersis disputationibus inuicem se confoderunt, nullus ad alterum transiens, quia unus quisque in quo imbutus fuerat permanebat per id quod enim uerba contradictioni obnoxia sunt, nullus alterum superabat; non enim erat [*](19 cf. Rom. 4, 19 ) [*](1 non om. N 2 ognoaimm (corr.f) M prodiis« (corr.) C omnibas 0, (corr.) d 5 excitatus (corr. tn. rec.) M 6 demonia eiecta ei qao nato ocnloa rwtitateB hoc ordim P daemonia N 8 fnimaa tulti P nidia (corr.) N 10 aint] tont P, C (corr.) 18 deifititm M demificam (DOrY.) C indicant P 15 credideramus] orlderanoB CN nonne] non C 17 eramns P 19 mortua C et moitaa N 80 deeoluta C, (ex desolata) A, X 21 confaderunt M 23 contradietlonia NX 24 obnosia-contradictionibne om. (add. mg.) C superabat alterum OA enim om. (add. mM forie) C )
Hinc factum est ut dei prouidentia, cuius sensus inuestigari non potest, praedicationi suae uirtutem adiungeret, ut ueritas praedicationis uirtutis testimonio probaretur, ut, qui uerbis contradicere parati erant, uidentes uirtutem contradicere non auderent. quae enim maior poterit esse testificatio ueritatis, quam est operatio uirtutis?
Si quis autem opera uirtutum deneget accusans scripturas, quo modo poterit stultam fidem nostram dicere denegans scripturas? ubi enim scriptum est de Christo quod filius dei credendus est, eodem loco uirtus testis inuenitur. et si cui absurdum uidetur legenti Christum dei filium cruci fixum, reuoluat et inueniet resurrexisse eum a mortuis et intellegat non otiose eum mortuum este neque inuitum, qui potuit resurgere, sed esse mysterium. quicumque ergo est ille, aut tacebit de cruce - quia, si dixerit stultam crucem, non poterit dicere stultam resurrectionem; excusat enim resurrectio crucem — aut, si locutus fuerit de cruce, non poterit negare prouidentiam esse in ea, quam uidet testimonio resurrectionis firmari; aut.utrumque enim accipitur aut utrumque refellitur, ut, qui non defendet, nec audeat accusare.,
Quare autem cruci figi se permiserit cognatis, mysterium reseruandum est. mortem autem hanc in tantum commendauit, ut clarificari se per eam testatus sit. nam et ait: potestatem habeo ponendi animam meam et: potestatem [*](11 cf. Ioh. 20, 80. 31 25 cf. Ioh. 13, 81 26 Ioh. 10, 18 ) [*]( 1 quis se P S dei] omni P 4 praedicationis MX uirtutum M 5 quid (d eras.) M 6 parati erant uideotes uirtutera contradicere om. X 7 auderent (corr. andirent) C 10 noatram P denegari P 11 scripturas om. (add. m2) C est otn. N quod] ut C 12 est om. (add. m2) C 14 renoluant M eum se (se erae.) N 17 quia-poterit in ra*. M 20 eam MNX 21 aut utrumque enim accipitur om. M 28 craci figi se] cruci affigi se P crucifigiBse F, (ss eras.) B. )
De mortuis autem quod resurgant, dolo dicunt stultum credere. uident enim exempla quibus credibile iudicetur. omnia enim semina usibus necessaria, nisi dissoluta fuerint, renasci rursus non poterunt. si haec in mundo hominum causa decreuit, cur illorum ipsorum corporibus si haec praestaturus credatur, stultum putant, nisi quia ipsi stulti sunt, qui plus deo non dant, quam potest mundus? uirtutum tamen gestarum nunc usque apparet umbra. quia enim tempus non est faciendarum uirtutum — initio enim fieri oportuit, ut semen fidei per hanc crementum faceret —, tamen etiam modo demonia nominata cruce Christi terrentur et, si inpensius fiat, fugantur et di paganorum formidine et metu nominatae crucis responsa dare non possunt.