Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Haec ergo mecum saepe reputans hoc solum sciebam, quia ideo ipse a patre missus est, ne ad iniuriam eius pertineret, si opus per eum factum per alterum reformaret. sed hoc scire minimum erat; non enim satis fiebat ad tam magnam et admirabilem causam, nisi et aliud conprehenderetur, quod proficeret ad arcanum intellectum. sic factum est, ut animaduerterem causam hoc poposcisse, ut hic ueniret qui uenit. ipsum enim ratio tangebat, ut ad eum conprimendum ueniret, qui dignitatem eius et meritum usurpasset. post deum enim patrem diabolus deus dici uoluit, quod etiam nunc usque contendit, cum utique non illum res contingeret, sed esset hoc filii dei, qui post patrem deum secundus est non natura, sed ordine.