Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Manente ergo fide diu mecum contuli, ut scirem cur dominus noster de sacris et caelestibus sedibus ad terram incarnandus uenisset et non alius ex his, quos ipse dominus sanctos angelos uocat. incongruum enim uidetur personae eius hoc opus subisse, nisi causa facti noscatur. denique hoc est quod mouet multos. nam potuit dei patris prouisio per alteram personam hoc negotium gerere, ut et hominibus in errore constitutis ostenderet ueritatem et diabolum praesumtorem et salutis inuidum cum satellitibus eius conprimeret et expoliaret deuictum, quia peruicacia et inreuerentia nequissimorum seruorum ministris famulis fuerat conpescenda, et non dominus omnium rem sibi indignam experiretur.