Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Propterea adiecit: et in delictis concepit me mater mea, ut ab Adam deriuatio facta peccati conceptis et natis inpedimento esset ad bonam uitam agendam; ac per hoc supplici non negandam misericordiam, quia insertum habet hostem, qui ei suadet ut peccet. peccatum enim, qui est diabolus, subiecto sibi primo homine potestatem accepit carni eius se inserere et delictorum quadam subtilitate oblectamenta suggerere, per quod captum hominem spoliat uita. quam rem magister gentium memorans: uideo autem, inquit, aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis. [*](4 cf. I Ioh. 5, 10 8 Ps. 50, 7 12 cf. Rom. 5, 14 etc. 16 Ps. 50, 7 24 Rom. 7, 23 ) [*](1 uincetur FB 2 sciens N enim om. M 3 qui Turner 4 credant N mala C uere M 6 putat (corr ) N promisit (eit in ras.) N 8 etenim P in om. F (add.), A 9 nunc] non C 12 humanum NX 13 suaso X et om. OA ini.mici C iniquitatem-soh- om. (add. mg.) M 14 omni FB iniquitate N subiecit (i pr. in ras.) N 17 diriuatio CNX 20 ut] et (corr.) N 21 accipit C 22 quidam P sublimitate P subtilitatem C, N (corr.) 23 subgerere G, (corr.) d spoliet P spolia M uitam CNX 24 memoratis X (corr. FA) )

291
meae, ut hoc contuens iudex dolenti circumuentum se porrigat manum.