Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Et adiecit: quoniam si uoluisses sacrificium, dedissem utique. hoc de conperto loquitur sciens sanctum Samuhel dixisse ad Saul regem, cum peccatum suum non dolore mentis neque lacrimarum miseratione, sed sacrificii oblatione oblitterari putaret: nou uult, inquit, deus sacrificium magis quam audiri uocem suam, quia huius modi sacrificia damnum possunt facere, non tamen deum placare. deus enim sic placatur, si anima peccati sui memor tribulatione et maerore cordis defleat quod peccauit.