Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Et subiecit: auerte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele. hac forma remissionem postulat, sicut constitutum erat in futurum per fidem Christi, ut saluator, qui ei specialiter promissus ab ipso inciperet cuncta conuersis donare peccata. cuius enim non respiciuntur peccata et omnes delentur iniquitates, non habet unde reus constitui et inimicorum eius ora clauduntur. qui enim non respicit peccata, non illa inputat. hoc est enim auertere faciem a peccatis alicuius, accusationem contra eum non recipere. et quid est hoc, ut, cum de duobus peccatis correptus sit, hic addat de multis se accusando? et cum audierit a profeta Nathan quia ignotum erat ei, quare sic postulat sedula prece, ut possit ad ueniam peruenire, nisi quia non suam solius causam agit, sed sub occasione peccati sui totius populi miserias narrat? sibi enim reformationem precatur, quia cui ignoscitur non est sine rubore, nisi loco suofuerit redditus, ut dignitas loci ruborem excuset; ceteris autem beneficium dei, quod ad cuncta peccata abluenda futurum erat in Christo, significauit.