Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Et sequitur: lauabis me et super niuem dealbabor. manifestum est, quia factum dei distat a facto hominis. ideo super niuem, inquit, dealbabor, quia quod deus fecit multo melius est quam fecit homo. propterea asparsione hysopi petit se mundari, ut, sicut carnale corpus aqua abluitur, ita et per hysopi significationem spiritali ratione animarum maculae abluantur. asparsio enim hysopi inlustratio quaedam est, ut per id, quod uisibile est, inuisibiliter emundetur.