Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Propter quod subiecit: incerta et occulta cordis manifestasti mihi. \'incerta et occulta cordis\'haec significat, quae deus ad praesidium humani generis procurauit, sicut et apostolus: quod oculus, inquit, non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit deus diligentibus se. qui sunt qui diligunt deum, nisi qui legi eius consentiunt non celando nec excusando peccata? haec ergo occulta cordis manifestata sunt diligentibus deum et, quia dolebant delictis se circumueniri nec correpti negabant sibi et origini suae inputantes, in auctorem deum transferentes quae peccabant, corda eorum inluminata sunt spiritali corusco, ut uiderent dei prouidentiam in Christo, quia uenturus erat ad damnandum peccatum, quod ex praeuaricatione Adae humano generi imperabat. hoc ergo orat rex Dauid, ut, quod decreuerat deus in futurum uidens genus hominum laborare, sibi prius subueniret in eadem necessitate constricto, in qua omnibus se decreuerat subuenturum, ut [*](3 PS. 50, 8 8 PB. 50, 8 11 I Cor. 2, 9 20 cf. Rom. 5, 14 ) [*](1 mei (?) M 4 ueritatem] uero ueritatem CNX (eras. uero FA) dilegis N subuenio (o exp.) N 5 impedimento N reo Engelbrecht rei codd. 7 terram MCNX (A dub.) prouidentiae C prouidentiam (corr.) N mendaret C 8 quod om. N 9 manifestasti mihi incerta et occulta cordis om. P haec om. (add. 8. l. ex) M 13 qui pr.] qaę C 14 lege CG, (corr.) A nec] non GA 15 manifesta PCNG 16 et scripsi ut codA dilectis C (corr.) se om. CNX circumuenire (corr.) M nec] ne NFB 17 originia CX 18 trasferentes M inlumina (add. ta 8. I.) M 20 ad damnandum] addandandum M adam (era.) ad damnandum N quod om. P 23 humanum X eaedem M 24 constrictio (corr.) C in om. NX qua] quia GA ) [*](19* )

292
donum, quod gratuitum futurum erat et ante tempus dari non poterat, huic pro prece et lacrimis concederetur.