Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Et sequitur: nec iurauit proximo suo in dolum. duas causas memorauit, quae sunt principales, dei et proximi, quia qui in his idoneus fuerit, sine dubio et in ceteris probatus habebitur dicente domino: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex omni uirtute tua. hoc est primum mandatum. et secundum simile illi: diliges proximum tibi tamquam teipsum. inhisduobus mandatis tota lex pendet et profetae. quis ergo ex toto corde dominum diligens legem eius non seruet? aut quis habens proximi caritatem peccatis studeat, quippe cum causa timoris dei diligat proximum?