Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Titulus psalmi rationem eius insinuat. de Christi enim domini nostri sacramento locuturus dominicum diem significauit dicens: huic Dauid prima sabbati. cum enim dicitur: huic Dauid, ad eum pertinet, cuius hic Dauid habet imaginem, [*](9 Ps. 1. 6 13 Luc. 13, 27 14 Ps. 1, 6 19 Prou. 4, 19 23 cf. Apoc. 1, 10 24 titulus Ps. 23 ) [*]( 2 hiis P sub om. M 3 nenoluerunt (ne eras.) N sub om. P lege nolnerunt (noluerunt eras) N 4 accepta C, N (corr. m2), X 5 legis] alegis C, N (corr.), FB lege GA praestant X opera GB 7 exercitatione P excitio (corr. m2) N implendi G, (corr.) A 11 ut om. CNX habiti (corr. m2 ut ab eo) N 12 neclegentes sunt] neclegentesant (sunt exp. et eras.) M 14 unde et C 15 tracta M IG alii quam] aliquam C 20 clatissime C, (corr. m2) N 21 ui.ce.sio C 23 die M )

278
de quo dicit profeta: et puer meus Dauid pascit illos. prima autem sabbati prima feria est. post sabbatum enim primus dies dominicus est adfirmante euangelio et dicente: prima autem sabbati uenit Maria Magdalene et altera Maria ad sepulcrum, et cetera. in dominico ergo die saluatoris sacramentum significauit. sed ut per rationem ordinis psalmus exponeretur, a persona dei et patris initium fecit, ut ueritatis sacramentum non sine ordine manifestaretur hominibus. qui enim causam aliquam insinuare uult, nisi eius caput et originem teneat, non poterit proprietatem eius ostendere neque quae sit eius ueritas edocere.

Itaque sic orsus est profeta et ait: domini est terra et plenitudo eius. fidem rerum tenuit dicens: domini est terra et plenitudo eius. auctoritatem enim ueterum sanctorum secutus est, qui terram et quae sunt in ea ad dominium domini dei pertinere dixerunt.

Et adiecit: orbis terrarum et omnes qui habitant in eo. ne forte minus aliquid significasse putaretur, quia dixerat domini esse terram et plenitudinem eius, sensum suum aperuit dicens: orbis terrarum et uniuersi qui habitant in ea, ut doceret omnem omnino terram domini esse et quae sunt in ea, ut nihil esset exceptum quod non eius sit, sicut putant quidam heretici, qui secundum dictum apostoli Petri dominium deo abnegant, quorum ad condemnationem cuncta dei esse profetica oracula docuerunt. [*](1 Ezech. 87, 24 4 cf. Matth. 28, 1. lob. 20, 1 8 cf. Ioh. 14, 6 12. 13 Ps. 23, 1 15 cf. n Petro 2, 1. 10 17. 20 Ps. 23, 1 23 cf. n Petro 2, 1. 10 ) [*]( 1 prophetf C pascet B 2 enim] autem P 4 sabbati btJI. (add. mg.) N uenit om. M 5 ergo] autcm X sacramentum saluatoris P 7 fecit initium P 9 qui] qui (corr. m2 nisi) N causam aliquam] causa (?) (corr. m2 quis) caneg (m2 in raa.) quam N nisi eius eras. N 11 ueritas eius GA 12 est pr. om. G 18 fidem-eius om. (add. mg.) M 15 qui] quia (corr.) C qui (i w2) N terra X dominium] dominicum M dominum N 16 domini om. P 17 omnes] aniaersiP 18 in om. M ea PC, N (corr. m2), X 19 est terra et plenitudinem P est terra et plenitudo C 21 eo (o in raa.) N 24 dominum X )

279

Et sequitur: ipse super maria fundauit eam, hoc est, quod in alio psalmo significauit dicens: terram super aquas tu firmasti. ut fidem testimonium sequeretur, ostendit quo modo fecerit. dum enim confusio esset rerum et neque terra neque aqua propriam haberent speciem, iussu dei adunata est terra et firmata est super aquas, ut et terra et aqua haberent originis suae proprietatem. unde in Regnorum uox est dei dicentis: nonne aquas ego feci?

Et subiecit: et super flumina praeparauit illam. sic super flumina praeparata est, dum intra se aquas conditas habet, quae quasi per uenarum fistulas fluitantes praestant ei densitatem, ne penitus sicca fragilis esset et inutilis ad culturam. radicibus enim nascentium uitalem praestant effectum simulque locis aridis siti auxilio sunt.

Et ut professionem sine bona uita non ualde proficere ostenderet, ait: quis ascendet in montem domini aut quis stabit in loco sancto eius? proponit qualis debeat esse qui deum creatorem profitetur, ne, quia puniendos ostendit, qui, sicut dixi, dominium deo abnegant, hi qui confitentur inmunes se a poena scirent non esse, si recte minime uersarentur. montem ergo domini dicens caelum significauit. unde in alio psalmo dicit: leuaui oculos meos ad montes, unde ueniet auxilium mihi. locus autem domini est ubi apparet. [*]( 1 Pe. 23, 2 2 Ps. 135, 6 8? 9 Pa. 23, 2 16 Ps. 23, 3 19 cf. II Petro 2, 1. 10 22 Pa. 120, 1 ) [*]( 3 formasti CX fondasti (corr. formasti) N fide GA testi..moniam M 5 terram (corr.) N 7 dicentes (corr. m2) N 8 aquam GA 10 intras M inter GA condita (corr. m2) N 11 quasi per] quaauper (corr.) N 15 non om. X 16 ascendit C, N (corr. m2), X 17 qui MC stabit (ta in ras) C 18 conStetur GA ne quia] neque C poendos M ponendos C poniendoa (corr.) N an poeniendos? 19 qui] quia G, (corr.) A dixi om. M domiuium] dominum NX obnegant C hi] in M hii CNX 20 non ease] non esse non P 21 domini] deum (?) N 22 ad] in G 28 adiutonum CN )

280
dicitur autem ad Iesu Naue, cum dominus ei apparuisset: et locus, in quo tu stas, terra sancta est, et Iacob, ubi dominum uidit: hic est, ait, domus dei.

Et sequitur: innocens manibus et mundus corde. tunc dicit dignum esse ascendere in montem domini, id est in caelum, aut stare in loco sancto eius, si quis innocens fuerit operibus et mundum cor habeat in causa dei, id est fidei. huius modi enim potest in caelum ascendere et stare in loco sancto eius. defuncta enim hac uita ascendit b caelum. deinde cum ciuitate Hierusalem in aduentu domini descendet de caelo dignus stare ubi iudicaturus est dominus de uiuis et mortuis quasi innocens; impii autem et peccatores indigni erunt stare in loco sancto iudicii dei, qui resurgent, impii ad perditionem, peccatores ad poenam. nam si uultum Moysi glorificatum descendentis de monte filii Israhel peccati causa uidere non poterant, quanto magis ipsum gloriae dominum in throno maiestatis sedentem conscientia delictis obnoxia formidabit aspicere! audient enim: non noui uos, operarii iniquitatis.

Et adiecit: qui non accepit in uano animam suam. nunc ipsa genera peccatorum tangit. primo enim in loco hic [*](1 Ios. 5, 15 3 Gen. 28, 17 4 Ps. 23, 4 10 cf. Apoc. 21, 2 11 cf. II Tim. 4. 1 12 cf. Pa. 1. 1 13 cf. Pa. 1, 5 15 cf. Ex. 34, 30 16 cf. Esai. 6, 1 18 Luc. 13, 27 19 Pa. 23, 4 ) [*]( 1 iesam P naue] manae M nauae N et om. P, eras. N 2 tu atas] stas PX iustas MC (corr.) 3 haec GA 4 mundo PNX 5 tunc] hunc P, N (h m2 in ras.) 6 aut] ut quis P 7 habebat M 9 defuncta (corr. defunctus) N ascendit (corr. m2 ascendet) N in caelum MB (in exp. B) in om. cet. 10 cum] dum MCNX ciuitatem MC, N (corr. m2 ciuitas), X discendit C discendet NFB discenderet (corr. descenderet) G discendere (corr. descendere: ult. e in ras.) A 11 erit post dignus add. Nm2 iudicaturus (u pro m2 in ras.) N mortis (corr.) N 13 sanctos eius (eius eras.) N qui] quiaP qui (corr. quia) CGA resurgunt X 14 discendentes (corr. discendentis) C discendentis N (corr. m2), X 16 gloria C et (exp. G, exp. et eras. A) dominum GA 17 formidauit MC aspicere—non (19) in ras. M audiant CN 18 ante non add. recedite P operari S 19 accipit NGA uanum P 20 in om. N )

281
est innocens et mundum cor habet, qui a fornicatione idolatriae inmunis est. ipsa est enim uanitas, cui qui se inclinat animam suam subiugat corruptioni.