Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Titulus psalmi rationem eius insinuat. de Christi enim domini nostri sacramento locuturus dominicum diem significauit dicens: huic Dauid prima sabbati. cum enim dicitur: huic Dauid, ad eum pertinet, cuius hic Dauid habet imaginem, [*](9 Ps. 1. 6 13 Luc. 13, 27 14 Ps. 1, 6 19 Prou. 4, 19 23 cf. Apoc. 1, 10 24 titulus Ps. 23 ) [*]( 2 hiis P sub om. M 3 nenoluerunt (ne eras.) N sub om. P lege nolnerunt (noluerunt eras) N 4 accepta C, N (corr. m2), X 5 legis] alegis C, N (corr.), FB lege GA praestant X opera GB 7 exercitatione P excitio (corr. m2) N implendi G, (corr.) A 11 ut om. CNX habiti (corr. m2 ut ab eo) N 12 neclegentes sunt] neclegentesant (sunt exp. et eras.) M 14 unde et C 15 tracta M IG alii quam] aliquam C 20 clatissime C, (corr. m2) N 21 ui.ce.sio C 23 die M )
Itaque sic orsus est profeta et ait: domini est terra et plenitudo eius. fidem rerum tenuit dicens: domini est terra et plenitudo eius. auctoritatem enim ueterum sanctorum secutus est, qui terram et quae sunt in ea ad dominium domini dei pertinere dixerunt.
Et adiecit: orbis terrarum et omnes qui habitant in eo. ne forte minus aliquid significasse putaretur, quia dixerat domini esse terram et plenitudinem eius, sensum suum aperuit dicens: orbis terrarum et uniuersi qui habitant in ea, ut doceret omnem omnino terram domini esse et quae sunt in ea, ut nihil esset exceptum quod non eius sit, sicut putant quidam heretici, qui secundum dictum apostoli Petri dominium deo abnegant, quorum ad condemnationem cuncta dei esse profetica oracula docuerunt. [*](1 Ezech. 87, 24 4 cf. Matth. 28, 1. lob. 20, 1 8 cf. Ioh. 14, 6 12. 13 Ps. 23, 1 15 cf. n Petro 2, 1. 10 17. 20 Ps. 23, 1 23 cf. n Petro 2, 1. 10 ) [*]( 1 prophetf C pascet B 2 enim] autem P 4 sabbati btJI. (add. mg.) N uenit om. M 5 ergo] autcm X sacramentum saluatoris P 7 fecit initium P 9 qui] qui (corr. m2 nisi) N causam aliquam] causa (?) (corr. m2 quis) caneg (m2 in raa.) quam N nisi eius eras. N 11 ueritas eius GA 12 est pr. om. G 18 fidem-eius om. (add. mg.) M 15 qui] quia (corr.) C qui (i w2) N terra X dominium] dominicum M dominum N 16 domini om. P 17 omnes] aniaersiP 18 in om. M ea PC, N (corr. m2), X 19 est terra et plenitudinem P est terra et plenitudo C 21 eo (o in raa.) N 24 dominum X )
Et sequitur: ipse super maria fundauit eam, hoc est, quod in alio psalmo significauit dicens: terram super aquas tu firmasti. ut fidem testimonium sequeretur, ostendit quo modo fecerit. dum enim confusio esset rerum et neque terra neque aqua propriam haberent speciem, iussu dei adunata est terra et firmata est super aquas, ut et terra et aqua haberent originis suae proprietatem. unde in Regnorum uox est dei dicentis: nonne aquas ego feci?
Et subiecit: et super flumina praeparauit illam. sic super flumina praeparata est, dum intra se aquas conditas habet, quae quasi per uenarum fistulas fluitantes praestant ei densitatem, ne penitus sicca fragilis esset et inutilis ad culturam. radicibus enim nascentium uitalem praestant effectum simulque locis aridis siti auxilio sunt.