Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Titulus psalmi rationem eius insinuat. de Christi enim domini nostri sacramento locuturus dominicum diem significauit dicens: huic Dauid prima sabbati. cum enim dicitur: huic Dauid, ad eum pertinet, cuius hic Dauid habet imaginem, [*](9 Ps. 1. 6 13 Luc. 13, 27 14 Ps. 1, 6 19 Prou. 4, 19 23 cf. Apoc. 1, 10 24 titulus Ps. 23 ) [*]( 2 hiis P sub om. M 3 nenoluerunt (ne eras.) N sub om. P lege nolnerunt (noluerunt eras) N 4 accepta C, N (corr. m2), X 5 legis] alegis C, N (corr.), FB lege GA praestant X opera GB 7 exercitatione P excitio (corr. m2) N implendi G, (corr.) A 11 ut om. CNX habiti (corr. m2 ut ab eo) N 12 neclegentes sunt] neclegentesant (sunt exp. et eras.) M 14 unde et C 15 tracta M IG alii quam] aliquam C 20 clatissime C, (corr. m2) N 21 ui.ce.sio C 23 die M )

278
de quo dicit profeta: et puer meus Dauid pascit illos. prima autem sabbati prima feria est. post sabbatum enim primus dies dominicus est adfirmante euangelio et dicente: prima autem sabbati uenit Maria Magdalene et altera Maria ad sepulcrum, et cetera. in dominico ergo die saluatoris sacramentum significauit. sed ut per rationem ordinis psalmus exponeretur, a persona dei et patris initium fecit, ut ueritatis sacramentum non sine ordine manifestaretur hominibus. qui enim causam aliquam insinuare uult, nisi eius caput et originem teneat, non poterit proprietatem eius ostendere neque quae sit eius ueritas edocere.