Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Quoniam claruit catedram pestilentiae ad impietatem supra dictam pertinere, reliqua prosequamur. adiecit enim: sed in lege domini uoluntas eius. eius uoluntatem in lege domini dicit esse, qui spretis impiis et desertis peccatoribus abnuens pestilentiae catedram uoluntatem suam in dei lege statuit. quam ob rem \'beatum\' hunc dixit.
Et sequitur: et in lege eius meditabitur die ac nocte. manifestum est, quia liber ab omnibus inlecebris et inmunis ab his, quae dei legi aduersa sunt, nihil aliud quam in dei [*](12 cf. Num. 16, 31—35 14 cf. II Par. 26, 21 18 Ps. 1, 2 21 cf. Ps. 1, 1 22 Ps. 1, 2 ) [*](2 uel contra eccleaiam om. X conatituerunt P cathedra M 3 esse om. CNX 4 et si G Â cuius om. P 5 ab] ad M 6 per] qui P succidentium C, N (corr.), X et episcoporum X 9 enim om. (a\'ld. g. I.) M impune erit] inpuni erant GA (corr. inpnnes erunt) 10 haec] om. P hoc X agunt constat] agere non P 11 non enim zelo dei om. M (aid. mg.) hoc GA 12 uoluntatis M 13 hiat ueterrg C hiat uterrae (t 8. u eras.) N absumptos P 14 lepra N 15 perfusum P 17 dictum M prosequa.mur (a 8. I.) N 18 fuit ante uoluntae add. X 19 supretis C 20 lege dei P, M (corr.) 22 et alt. om. M 24 iis N lege C, N (corr.), X dei lege] lege dei (corr.) M dilege (corr. lege m2) C )
Unde ait: et erit tamquam lignum quod plantatum est iuxta decursus aquarum. quis ambigit eum, qui legem dei meditatur, spem habere ad praemium capiendum? quia, sicut lignum iuxta aquam plantatum sterile esse non potest, ita et qui frequenti usu legi dei studet, non potest eius operis minime habere effectum.
Et adiecit: quod fructum suum dabit in tempore suo. omnis plantatio bene gubernata fructum dat tempore conpetenti: sic et hic, qui legi dei obtemperat, fructum habebit tempore praefinito. tunc enim huius deuotionis mercedem accipiet, cum coeperit dominus Iesus Christus sedere ad iudicandum uiuos et mortuos.