Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Unde dicit ad principem plebis: tu quidem sedes iudicans secundum legem et contra legem iubes me percuti?. quod dixit \'secundum legem\', iustam et salutarem catedrae auctoritatem significauit. illud autem quod ait: contra legem iubes me percuti, illum ipsum iniustum iudicem ostendit, ut in dei catedra sedens iudicaret iniuste. hinc est unde et Danihel: dei est, ait, regnum et cui uult dabit illud. sicut ergo terreni imperatoris auctoritas currit per omnes. ut in omnibus eius sit reuerentia, ita deus instituit, ut ab ipso rege dei auctoritas incipiat et currat per cunctos. quamuis frequenter mundus hoc non intellegat et alii se subiciat in potestate positus quam debet, tamen institutio est ut unus sit, [*]( 2 Ps. 1, 1 12 Matth. 23, 2 13 Roro. 13, 1 15. 17. 13 Act. 28, 8 21 Dan. 4, 14 (17) ) [*]( 1 repromiasione GA 2 abiecit M 4 catedram] i (eras.) catbedra C cathedra NX 5 adscribi debeat P intellegimus PCNX 10 accipit C 11 in ea] mea FB in eo G, A (corr.) 12 moysi.......... M 14 ordinata G-Â. 16 et contra legem om. N 17 iustam] iuxta legem P 18 cathedram M ait] add. et P 20 indicaret M .21 uul P dabit] dauid (alt. d eras.) C 22 imperatorie (i alt. in ras.) N currat (corr.) N 23 ut in omnibus eius sit reuerentia ita deus om. P. 24 auctoris X 25 non om. C se om. GA 26. tamen] tunc C «tamen. N unius X )