Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Prima ergo impietatis causa haec est, qua rebelles in deum maligna conspiratione esse coeperunt, qua imitatione [*]( 8 Ps. 1, 1 19 Eph. 6, 12 22 II Thesa. 2, 4 ) [*](MCNX) [*]( 4 non om. P 9 uocatur] euagatur coni. Turner coli. p. 271, 5 euocatnr coni. Engelbrecht coll. p. 269, 27 11 consilium ex consilio P 13 satellibus P 15 deiectis P 16 adquiriret P 25 iactura Engelprecht factura P capient (corr.) P 27 inlectus acripsi intellectus P 30 ceperunt P )

270
coepit idolatria. in supernis enim coepta praeuaricatio descendit ad terras. dum (enim) contenti non sunt uni deo et creatori esse subiecti, impii extiterunt maiestatem eius aliis partiendo, ut spreto eo alios sibi ad culturam eligerent. haec est enim prima causa offensionis humani generis, ex qua neglecti a deo diuersis inlecebris et passionibus inludendi traduntur secundum fidem apostoli Pauli. quid enim inuiolatum opus manet, quod non agnouit auctorem? inde iam seminatum malum consuetudinem renuit et in multas partes uelut propago palmites tendit, ut qui deo non pepercerant in parentum contumeliam et necem facilius prosilirent, quia — ut de ceteris taceam dicente apostolo: quo enim mihi de his qui foris sunt iud-ieare? — Ruben in contumeliam patris stuprum in concubinam eius admisit et Absalon contra fas regnum praesumpsit, ut patrem suum imperio et uita priuaret. -